[«vers.» 11.] Sed quid adjungit? «Bene sentiet Dominus in timentibus eum, et in his qui sperant in misericordia ejus.» Bene sentit Dominus in timentibus eum: sed numquid sic timetur Deus, quomodo et latro? Nam et latro timetur, et bestia timetur, et homo injustus et potens multum timetur. «Bene sentiet Dominus in timentibus eum:» sed quomodo timentibus eum? «Et in his qui sperant in misericordia ejus.» Ecce timuit eum Judas traditor Christi, sed non speravit in misericordia ipsius. Postea enim poenituit eum quod tradiderit Dominum, et dixit: «Peccavi, quia tradidi sanguinem justum.» Bene quidem timuisti; sed si sperares in misericordia ejus quem timuisti. Ille desperando abiit, et laqueo se suspendit. 48Matth. XXVII, 4, 5 . Ergo sic time Dominum, ut speres in misericordia ejus. Si times latronem, ab alio speras auxilium, non ab eo quem times: poscis auxilium ab eo quem non times, adversus eum quem times. Si sic times Deum, et ideo times Deum quia peccator es, a quo accepturus es auxilium adversus Deum? Quo iturus es? quid facturus? Vis ab illo fugere? Ad ipsum fuge. Vis fugere ab irato? Fuge ad placatum. Placabis autem eum, si speres in misericordia ipsius; atque ita de caetero peccare caveas, ut de praeteritis depreceris, ut tibi dimittantur a Domino, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.