Quid ego exponam quid sit, pro his quae commutabuntur? Quid ego dicam? Hoc omnis mutatus agnoscit. Qui audit haec, Pro his quae commutabuntur, videat quid erat, et quid nunc sit. Et primo ipsum mundum videat commutatum; nuper adorantem idola, modo adorantem Deum; nuper servientem iis quae fecit, modo ei a quo factus est. Pro his quae commutabuntur, videte quando dictum sit. Modo jam residui Pagani mutata expavescunt: et qui nolunt mutari, vident refertas ecclesias, templa deserta; hac celebritatem, ibi solitudinem. Mirantur mutata, legant praedicta: aurem accommodent promissori, credant exhibitori. Sed et unusquisque nostrum, fratres, ex vetere homine in novum mutatur; ex infideli fidelis fit, ex raptore largitor, castus ex adultero, beneficus ex malefico. Ergo cantetur nobis, Pro his quae commutabuntur: et sic incipiat describi, per quem commutata sunt.