TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 14.] Ab occultis meis munda me, Domine: a cupiditatibus in me latentibus munda me, Domine. Et ab alienis parce servo tuo : ne seducar ab aliis; neque enim alienis capitur qui est mundus a suis. Parce itaque ab alienis cupiditatibus, non superbo et in sua potestate esse cupienti, sed servo tuo. Si mei non fuerint dominata, tunc immaculatus ero: si mei non fuerint dominata occulta mea, et aliena peccata, tunc immaculatus ero; non enim est tertia origo peccati, praeter occultum suum quo cecidit diabolus, et alienum quo seductus est homo, ut consentiendo suum faceret. Et mundabor a delicto magno: quo alio, nisi superbiae? Non enim est majus delictum, quam apostatare a Deo, quod est initium superbiae hominis 11Eccli. X, 14: et vere ille immaculatus est, qui etiam hoc delicto caret; quia hoc est ultimum redeuntibus ad Deum, quod recedentibus primum fuit.

Notes

  1. 11. Eccli. X, 14