TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 1.] Psalmi hujus titulus est, «Canticum Psalmi Asaph.» Jam saepe diximus quid interpretetur Asaph, id est, Congregatio. Homo ergo ille qui vocabatur Asaph, in figura congregationis populi Dei in multorum psalmorum titulis ponitur. Graece autem congregatio synagoga dicitur, quod velut proprium nomen Judaeorum populus tenuit, ut Synagoga appellaretur; sicut populus Christianus usitatius vocatur Ecclesia, cum et ipse utique congregetur.