TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 5, 6.] Fundavit terram super firmamentum ejus.» Firmavit Ecclesiam super firmamentum Ecclesiae. Quod est firmamentum Ecclesiae, nisi fundamentum Ecclesiae? Quod est fundamentum Ecclesiae, nisi de quo dicit Apostolus: «Fundamentum nemo potest ponere praeterquam quod positum est, quod est Christus Jesus» 88I Cor. III, 11 ? Et ideo tali fundamento suffulta, quid meruit audire? «Non inclinabitur in saeculum saeculi. Fundavit terram super firmitatem ejus,» id est, firmavit Ecclesiam super fundamentum Christum. Nutabit Ecclesia si nutaverit fundamentum: sed unde nutabit Christus, qui antequam veniret ad nos, et carnem susciperet, «omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil» 89Joan. I, 3 ; qui omnia continet majestate, et nos bonitate? Non nutante Christo, «non inclinabitur in saeculum saeculi.» Ubi sunt qui dicunt perisse de mundo Ecclesiam, quando nec inclinari potest?

Notes

  1. 88. I Cor. III, 11
  2. 89. Joan. I, 3