TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 3.] In die tribulationis meae Deum exquisivi. Quis es, qui hoc facis? In die tribulationis tuae, vide quid exquiras. Si carcer facit tribulationem, exire de carcere exquiris: si febris facit tribulationem, sanitatem exquiris: si fames facit tribulationem, saturitatem exquiris: si damna faciunt tribulationem, lucrum exquiris: si peregrinatio facit tribulationem, civitatem tuae carnis exquiris. Et quid cuncta commemorem, aut quando cuncta commemorem? Vis esse transiliens? In die tribulationis tuae Deum exquire: non per Deum aliud, sed ex tribulatione Deum; ut ad hoc Deus removeat tribulationem, ut securus inhaereas Deo. In die tribulationis meae Deum exquisivi: non aliud aliquid, sed Deum exquisivi. Et quomodo exquisisti? Manibus meis nocte coram eo. Dic hoc rursus: videamus, intelligamus, imitemur, si possumus. In die tribulationis tuae quid exquisisti? Deum. Quomodo exquisisti? Manibus meis. Quando exquisisti; Nocte. Ubi exquisisti? Coram eo. Et quo fructu exquisisti? Et non sum deceptus. Omnia ergo videamus, fratres, omnia consideremus, omnia interrogemus; et quid sit tribulatio, in qua iste Deum exquisivit, et quid sit manibus inquirere Deum, et quid sit nocte, et quid sit coram illo: et sequitur, quod omnes intelligunt, Et non sum deceptus. Quid est enim, Et non sum deceptus? Inveni quod quaerebam.