TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Possunt quidem verba ista sic intelligi, non praeter regulam fidei; sed est hic alius sensus quem mihi fateor plus placere. Dominus in Evangelio dicit: «Si fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt?» Proinde magni interest, cum aliquid boni facimus, cujus rei contemplatione faciamus. Officium quippe nostrum, non officio, sed fine pensandum est; ut scilicet non tantum si bonum est quod facimus, sed praecipue si bonum est propter quod facimus, cogitemus. Hos oculos quibus contemplamur quare faciamus quod facimus, averti poscit ne videant vanitatem; id est, ne hanc attendat, propter quam faciat, cum boni aliquid facit. In qua vanitate praecipuum locum obtinet amor laudis humanae, propter quam multa magna fecerunt qui magni in hoc saeculo nominati sunt, multumque laudati in civitatibus gentium, quaerentes non apud Deum, sed apud homines gloriam, et propter hanc velut prudenter, fortiter, temperanter, justeque viventes; ad quam pervenientes perceperunt mercedem suam, vani vanam. Ab hac vanitate volens Dominus avertere oculos suorum: «Attendite,» inquit, «ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis; alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum, qui in coelis est.» Deinde cum ipsius justitiae quasdam partes exsequeretur, praecipiens de eleemosynis, de oratione, de jejunio, ubique id admonuit, ne aliquid eorum propter gloriam hominum fiat, et ubique dicit eos qui propterea faciunt, percepisse mercedem suam 153Matth. VI, 1-23 , id est non aeternam quae sanctis reposita est apud Patrem, sed temporalem quam quaerunt qui contemplantur in suis operibus vanitatem: non quia ipsa laus humana culpanda est (nam quid tam optandum est hominibus, quam ut eis placeant quae debeant imitari?), sed propter ipsam laudem bene operari, hoc est vanitatem in suis operibus intueri. Quandoquidem et ipsa ab hominibus laus homini justo quantacumque provenerit, non ibi esse debet ejus finis boni, sed etiam ipsa referenda est ad laudem Dei, propter quem bona faciunt vere boni; quoniam non a seipsis, sed ab illo fiunt boni. Denique in eodem sermone Dominus jam dixerat eis: «Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant vestra opera bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est» 154Id. V, 16 . Ubi finem posuit, hoc est in gloria Dei, hoc debemus quando aliquid boni facimus intueri, si avertuntur a vanitate oculi nostri. Non ergo sit finis boni operis in laudibus hominum, sed ipsas laudes hominum corrigamus, et ad Dei laudes omnia referamus, a quo nobis datur quidquid in nobis sine laudantis errore laudatur. Porro si vanum est propter hominum laudes bona facere, quanto vanius propter adipiscendam pecuniam, vel augendam, sive retinendam, et si quid hujusmodi est commodi temporalis, quod nobis accedit extrinsecus? Quia «omnia vanitas: quae abundantia hominis in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole?» Propter ipsam denique temporalem salutem non debemus facere bona opera nostra, sed potius propter illam quam speramus aeternam, ubi bono immutabili perfruamur, quod nobis erit ex Deo, imo quod nobis est ipse Deus. Si enim sancti Dei propter hanc temporalem salutem bona opera facerent, nunquam martyres Christi bonum opus confessionis in ejusdem salutis amissione perficerent. Sed acceperunt auxilium de tribulatione, non intuentes vanitatem, quia vana salus hominis 155Psal. LIX, 13 ; et diem hominum non concupierunt 156Jerem. XVII, 16 , quia homo vanitati similatus est, dies ejus sicut umbra praetereunt 157Psal, CXLIII, 4 .

Notes

  1. 153. Matth. VI, 1-23
  2. 154. Id. V, 16
  3. 155. Psal. LIX, 13
  4. 156. Jerem. XVII, 16
  5. 157. Psal, CXLIII, 4