Videte itaque textum Psalmi, «Adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum.» Sed erunt multi qui contradicant: «Absorpti sunt juxta petram judices eorum» Quid ergo erit? «Audient verba mea, quoniam praevaluerunt.» Praevaluerunt verba mea verbis eorum. Dicta sunt ab eis quaedam diserte, sed a me vera. Aliud est laudare loquacem, aliud laudare veracem. «Audient verba mea, quoniam praevaluerunt.» Unde praevaluerunt? Quis eorum comprehensus est in sacrificio, cum his legibus ista prohiberentur, et non negavit? Quis eorum comprehensus est adorare idolum, et non clamavit, Non feci, et timuit ne convinceretur? Tales ministros diabolus habebat. Unde autem praevaluerunt verba Domini? «Ecce ego mitto vos sicut agnos in medio luporum. Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed eum timete, qui et corpus et animam potest mittere in gehennam ignis» 45Matth. X, 16, 28 . Dedit timorem, subjecit spem, inflammavit charitatem. Nolite, inquit, timere mortem. Mortem timetis? Prior morior. Ne vel capillus vester pereat, formidatis? Prior integer in carne resurgo. Merito audistis verba ejus, quoniam praevaluerunt. Dicebant, et occidebantur; cadebant, et stabant. Et quid est factum de tot mortibus martyrum, nisi ut ipsa verba praevalerent, et tanquam irrigata terra sanguine testium Christi, pullularet ubique seges Ecclesiae? «Audient,» inquit, «verba mea, quoniam praevaluerunt.» Unde praevaluerunt? Jam diximus: cum praedicantur a non timentibus. Quid non timentibus? Nec exsilia, nec damna, nec mortem, nec crucem. Non enim nec mortem solam; sed nec crucem, qua morte nihil videbatur exsecrabilius. Ipsam Dominus suscepit, ne discipuli ejus mortem quidem non timerent, sed nec genus mortis horrescerent. Ergo a non timentibus cum dicuntur haec, praevaluerunt.