TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 36.] Denique ne aliud nubes intelligerentur, secutus adjunxit: Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel. Tunc enim et nomen ipsum verissime ac plenissime implebitur Israel, quod est Videns Deum; quoniam videbimus eum sicuti est 216I Joan. III, 2 . Ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus: nunc fragili et infirmae. Habemus enim thesaurum istum in vasis fictilibus 217II Cor. IV, 8 . Tunc vero, etiam corporum gloriosissima commutatione, ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae. Seminatur enim hoc corpus in infirmitate; surget in virtute 218I Cor. XV, 43 . Ipse ergo dabit virtutem quam in sua carne praemisit, de qua dicit Apostolus: Virtutem resurrectionis ejus 219Philipp. III, 10 . Fortitudinem autem, qua inimica destruetur mors 220I Cor. XV, 26 . Quoniam itaque prolixum, et ad intelligendum difficilem Psalmum tandem aliquando, ipso adjuvante, finivimus. Benedictus Deus. Amen.

Notes

  1. 216. I Joan. III, 2
  2. 217. II Cor. IV, 8
  3. 218. I Cor. XV, 43
  4. 219. Philipp. III, 10
  5. 220. I Cor. XV, 26