TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Justum auxilium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. Dirigit justum, scrutans corda et renes Deus: justo autem auxilio salvos facit rectos corde. Non sicut scrutatur corda et renes, ita salvos facit rectos corde et renibus: quia cogitationes et malae sunt in pravo corde, et bonae in recto corde; delectationes autem non bonae ad renes pertinent, quia inferiores atque terrenae sunt, bonae vero non ad renes, sed ad ipsum cor. Propterea non ita dici possunt recti renibus, sicut dicuntur recti corde, cum jam ubi cogitatio, ibi et delectatio est: quod fieri non potest, nisi cum divina atque aeterna cogitantur. Dedisti, inquit, laetitiam in corde meo, cum dixisset, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine 42Psal. IV, 7 . Nam phantasmata rerum temporalium, quae sibi animus fingit, cum spe vana mortalique jactatur, quamvis inanibus imaginationibus afferant saepe deliram insanamque laetitiam, non tamen cordi haec delectatio, sed renibus tribuenda est; quia illae omnes imaginationes de inferioribus, hoc est terrenis carnalibusque rebus, attractae sunt. Ita fit, ut scrutans corda et renes Deus, et perspiciens in corde rectas cogitationes, in renibus nullas delectationes, justum auxilium praebeat rectis corde, ubi mundis cogitationibus supernae delectationes sociantur. Et ideo in alio psalmo cum dixisset, Insuper et usque ad noctem increpaverunt me renes mei, subjecit de auxilio, dicens: Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi ne commovear 43Psal. XV, 7, 8 . Ubi ostendit suggestiones tantum se a renibus passum, non etiam delectationes, quas si pateretur, utique commoveretur. Dixit autem, A dextris est mihi Dominus, ne commovear; deinde subjungit, Propter hoc delectatum est cor meum 44Ibid., 9 : ut renes eum increpare potuerint, non delectare. Non itaque in renibus, sed ibi facta est delectatio, ubi adversus renum increpationem provisus est Deus a dextris esse, id est, in corde.

Notes

  1. 42. Psal. IV, 7
  2. 43. Psal. XV, 7, 8
  3. 44. Ibid., 9