TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quia vero ad judicium veniet, sequentia docent. Ignis ante eum praeibit 27Psal. XCVI, 3. Timemus? Mutemur, et non timebimus. Ignem palea timeat: auro quid facit? Est autem nunc in potestate quid facias, ne illud quod et te nolente venturum est, non correctus experiaris. Si enim possemus facere, fratres, ut dies judicii non veniret, puto quia nec sic erat male vivendum. Si non veniret ignis die judicii, et sola peccatoribus immineret separatio a facie Dei, in qualibet essent affluentia deliciarum, non videntes a quo creati sunt, et separati ab illa dulcedine ineffabilis vultus ejus, in qualibet aeternitate et impunitate peccati, plangere se deberent. Sed quid loquar, aut quibus loquar? Haec amantibus poena est, non contemnentibus. Qui dulcedinem sapientiae et veritatis utcumque sentire coeperunt, noverunt quod dico, quanta poena sit tantummodo a facie Dei separari: qui autem illam dulcedinem non gustaverunt, si nondum desiderant Dei faciem, timeant vel ignem; supplicia terreant quem praemia non invitant. Vile tibi est quod Deus pollicetur, contremisce quod minatur. Veniet dulcedo praesentiae; non mutaris, non excitaris, non suspiras, non desideras: amplexaris peccata tua et delicias carnis tuae, stipulam ad te congeris, veniet ignis. Ignis in conspectu ejus ardebit. Non erit iste ignis sicut focus tuus; quo tamen si manum mittere cogaris, facies quidquid voluerit qui hoc minatur. Si tibi dicat, Scribe contra caput patris tui, scribe contra capita filiorum tuorum; nam si non feceris, manum tuam mitto in focum tuum: facies ne ardeat manus tua, ne ardeat ad tempus membrum tuum, non semper in dolore futurum. Minatur ergo inimicus tam leve malum, et facis malum: minatur Deus aeternum malum, et non facis bonum! Ad malum faciendum nec minae te compellere deberent: a bono faciendo nec minae te deterrere deberent. Minis autem Dei, minis aeterni ignis prohiberis a malo, invitaris ad bonum. Unde piget, nisi quia non credis? Excutiat ergo unusquisque cor suum, et videat quid ibi fides teneat. Si credimus futurum judicium, fratres, bene vivamus. Tempus misericordiae nunc est, tempus judicii tunc erit. Nemo dicet. Revoca me ad priores annos. Poenitebit et tunc, sed frustra poenitebit: modo poeniteat, cum fructus est poenitendi; modo adhibeatur ad radices arboris cophinus stercoris, cordis luctus et lacrymarum, ne veniat et eradicet 28Luc. XIII, 8. Cum enim eradicaverit, jam ignis exspectatur. Modo etsi fracti sunt rami, possunt rursus inseri: tunc omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur (Matth. III, 10 , Ignis in conspectu ejus ardebit.

Notes

  1. 27. Psal. XCVI, 3
  2. 28. Luc. XIII, 8