[«vers. 23.] A Domino factus est ei»: id est, capiti anguli a Domino factus est. Quamvis enim hoc non esset factus, nisi passus esset; non tamen hoc ab eis a quibus passus est, factus est. Nam illi qui aedificabant, reprobaverunt; sed in eo quod Dominus occulte aedificabat, fecit in caput anguli quod illi reprobaverunt. «Et est mirabilis in oculis nostris:» in oculis interioris hominis, in oculis credentium, sperantium, diligentium; non in oculis carnalibus eorum qui quasi hominem contemnendo reprobaverunt.