TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 8.] Sicut sustinuit mea, pro nihilo salvos facies eos. Docuit et pro ipsis orare. Nempe incolent et abscondent, nempe dolosi, nempe simulatores atque insidiatores sunt: tu ora pro eis, et noli dicere, Numquid et talem hominem Deus correcturus est, tam malum, tam perversum? Noli desperare: quem roges attende, non pro quo roges. Magnitudinem morbi vides, potentiam medici non vides? Incolent et abscondent: sicut sustinuit anima mea. Sustine, ora: et quid fit? Pro nihilo salvos facies eos. Sic illos salvos facies, ut nihil tibi sit, id est, ut nullus labor tibi sit. Hominibus desperati sunt, sed tu verbo curas: non laborabis in curando, quamvis nos stupeamus inspiciendo. Est alius sensus in hoc versu, Pro nihilo salvos facies eos: nullis eorum meritis praecedentibus salvos facies eos. Qui prius fui blasphemus, inquit, et persecutor et injuriosus 38I Tim. I, 13 . Accipiebat litteras a sacerdotibus, ut ubicumque inveniret Christianos, alligaret et adduceret 39Act. IX, 2. Utique ut alligaret et adduceret, primo incolebat, et abscondebat. Nulla ergo hujus bona merita praecesserant, imo talia praecesserant de quibus damnaretur; nihil boni attulit, et salvus factus est. Pro nihilo salvos facies eos. Non ad te afferent hircos, arietes, tauros, non dona et aromata afferent in templo tuo, non aliquid de conscientia bona libaminis superfundunt; totum in illis asperum, totum tetrum, totum detestandum: et cum illi ad te nihil afferant unde salventur, Pro nihilo salvos facies eos, id est gratis data gratia tua. Quid ille latro attulerat ad crucem? De fauce in judicium, de judicio in lignum, de ligno in paradisum 40Luc. XXIII, 43. Credidit, propter quod locutus est 41Psal. CXV, 10. Sed et ipsam fidem quis donavit, nisi qui juxta pependit? Pro nihilo salvos facies eos.

Notes

  1. 38. I Tim. I, 13
  2. 39. Act. IX, 2
  3. 40. Luc. XXIII, 43
  4. 41. Psal. CXV, 10