[«vers. 4.] Jucunda animam servi tui; quoniam ad te, Domine, levavi animam meam.» Jucunda eam, quia levavi ad te eam. In terra enim erat, et in terra amaritudinem sentiebat: ne in amaritudine contabesceret, ne omnem tuae gratiae suavitatem amitteret, levavi eam ad te; jucunda eam apud te. Solus enim tu es jucunditas: amaritudine plenus est mundus. Certe recte admonet membra sua ut sursum cor habeant. Audiant ergo, et faciant; levent ad illum quod male est in terra. Ibi enim non putrescit cor, si levetur ad Deum. Frumentum si haberes in inferioribus, ne putresceret, levares ad superiora. Frumento mutares locum, et cor permittis in terra putrescere? Frumentum levares in superiora; cor leva in coelum. Et unde, inquis, possum? Qui funes, quae machinae, quae scalae opus sunt? Gradus, affectus sunt; iter tuum, voluntas tua est. Amando ascendis, negligendo descendis. Stans in terra, in coelo es, si diligas Deum. Non enim sic levatur cor, quomodo levatur corpus: corpus ut levetur, locum mutat; cor ut levetur, voluntatem mutat. «Quoniam ad te, Domine, levavi animam meam.»