TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 11.] Judicia Domini vera, justificata in idipsum: judicia ejus qui non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio 10Joan. V, 22, vere justificata incommutabiliter; neque enim vel minatus vel pollicitus Deus quemquam fallit, aut quisquam vel impiis supplicium, vel piis praemium ejus potest eripere. Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum: sive multum ipsum aurum et lapidem, sive multum pretiosum, sive multum desiderabilia; tamen desiderabilia judicia Dei super pompas hujus saeculi, quarum desiderio fit ut non desiderentur, sed timeantur, aut contemnantur, aut non credantur judicia Dei. Quod si quisque ipse sit aurum lapisque pretiosus, ut igne non consumatur, sed assumatur in thesaurum Dei, plus quam seipsum desiderat judicia Dei, cujus voluntatem praeponit suae. Et dulciora super mel et favum: et sive quisque jam sit mel, qui jam solutus vitae hujus vinculis exspectat diem quo veniat in epulas Dei; sive adhuc sit favus, ut quasi cera circumplicetur hac vita, non huic concretus, sed implens eam, cui opus sit aliqua pressura non opprimentis, sed exprimentis manus Dei, qua de temporali vita in aeternam eliquetur; dulciora illi sunt judicia Dei, quam sibi ipse est, quia super mel et favum illi dulciora sunt.

Notes

  1. 10. Joan. V, 22