Audisti gemitum in torculari, «Desiderat et deficit anima mea in atria Domini;» audi unde duret, spe gaudens: «Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.» Exsultaverunt hic in illud. Unde exsultatio, nisi de spe? Quo exsultaverunt? «In Deum vivum.» Quae tibi exsultaverunt? «Cor meum et caro mea.» Unde exsultaverunt? «Nam et passer,» inquit, «invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos.» Quid est hoc? Duo dixerat, et duo reddidit in similitudinibus avium: dixerat exsultasse cor suum, et carnem suam, et his duobus reddidit passerem et turturem; cor tanquam passer, caro tanquam turtur. Invenit sibi domum passer, invenit sibi domum cor meum. Exercet pennas in virtutibus hujus temporis, in ipsa fide, et spe, et charitate, quibus volet in domum suam: et cum venerit permanebit, et jam querula vox passeris quae hic est, non erit ibi. Nam ipse est querulus passer, de quo in alio psalmo dicit, «Sicut passer singularis in tecto» 20Psal. CI, 8 . De tecto volat ad domum. Jam sit in tecto, calcet domum carnalem: habebit quemdam coelestem locum, perpetuam domum; passer iste finiet querelas suas. Turturi autem dedit et pullos, id est carni: «invenit nidum turtur, ubi ponat pullos suos.» Passer domum, turtur nidum, et nidum utique ubi ponat pullos suos. Domus tanquam ad sempiternum eligitur, nidus ad tempus congeritur: corde cogitamus Deum, tanquam volante passere ad suam domum; carne autem agimus opera bona. Videtis enim per carnem sanctorum quanta bona fiant: per hanc enim operamur quae jussi sumus operari, quibus adjuvamur in hac vita. «Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam; si videris nudum, vesti» 21Isai. LVIII, 7 ; et caetera talia quae nobis praecepta sunt, non operamur nisi per carnem. Passer ergo ille qui cogitat domum suam, non recedit a turture quaerente sibi nidum, ubi ponat pullos suos: non enim abjicit illos ubicumque, sed invenit sibi nidum, ubi eos ponat. Dicimus autem, fratres, quod nostis: quanti videntur praeter Ecclesiam bona operari? quam multi etiam Pagani pascunt esurientem, vestiunt nudum, suscipiunt hospitem, visitant aegrotum, consolantur inclusum? quam multi haec faciunt? Quasi videtur parere turtur; sed non sibi invenit nidum. Quam multa multi haeretici non in Ecclesia operantur, non in nido pullo ponunt? Conculcabuntur et conterentur; non servabuntur, non custodientur. In hujus enim carnis operatricis persona posita est quaedam mulier ab apostolo Paulo, cum ait: «Adam non est seductus; mulier autem seducta est.» Postea enim Adam consensit mulieri: nam a serpente mulier seducta est 22Gen. 3, 6 . Nec modo potest aliqua mala suasio nisi carnis tuae primo desiderium commovere, cui postea si mente consenseris, cecidit et passer: si autem vincuntur desideria carnis, tenentur membra ad opera bona, arma concupiscentiae auferuntur; et incipit turtur habere pullos. Propterea quid ibi ait Apostolus? «Salva autem erit per filiorum generationem.» Mulier vidua sine filiis, si perseveret, nonne beatior erit 23I Cor. VII, 40 ? numquid salva non erit, quia non parit filios? Virgo Dei non melior erit? numquid salva non erit, quia filios non habet? aut ad Deum non pertinet? Salva ergo erit mulier, quae in typo carnis accipitur, per filiorum generationem, id est, si faciat opera bona. Sed non ubicumque turtur inveniat nidum sibi, ubi ponat pullos suos: in fide vera, in fide catholica, in societate unitatis Ecclesiae pariat opera sua. Propterea et de illa cum loqueretur Apostolus, ita subjecit: «Salva autem erit per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione, cum sobrietate» 24I Tim. II, 14, 15 . Permanendo ergo in fide, ipsa fides nidus est pullorum tuorum. Nam propter infirmitatem pullorum turturis tuae dignatus est Dominus praebere tibi unde nidum faceres: indutus est enim feno carnis, ut ad te veniret. In ista fide pone pullos tuos; in isto nido operare opera tua. Qui enim sunt nidi, vel quis est nidus, sequitur statim; «Altaria tua, Domine virtutum.» Cum dixisset, «Et turtur invenit sibi nidum, ubi ponat pullos suos;» quasi quaesisses, Quem nidum? «Altaria tua, Domine virtutum, rex meus et Deus meus.» Quid est, «rex meus et Deus meus?» Qui regis me, qui creasti me.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 20. Psal. CI, 8
- 21. Isai. LVIII, 7
- 22. Gen. 3, 6
- 23. I Cor. VII, 40
- 24. I Tim. II, 14, 15