TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 85.] Quod autem sequitur, «Narraverunt mihi» «iniqui delectationes; sed non sicut lex tua, Domine:» eas sic transferre voluerunt interpretes nostri, quas Graeci ἀδολεσχίας vocant, quod usque adeo uno verbo nequaquam dici latine potest, ut aliqui, «delectationes,» aliqui, «fabulationes» eas dicerent; ut non immerito accipiatur esse quidem illas exercitationes, sed in sermone cum quadam delectatione. Has vero habent in diversis sectis ac professionibus, et litterae saeculares, et Judaeorum quae Deuterosis nuncupatur, continens praeter divinarum canonem Scripturarum millia fabularum; habet eas et haereticorum vana atque errabunda loquacitas. Hos omnes iniquos intelligi voluit, a quibus sibi narratas dicit ἀδολεσχίας, id est exercitationes delectabiles verbis: «Sed non,» inquit, «sicut lex tua, Domine;» quia me in ea veritas, non verba delectant.