[«vers.» 5, 6.] «Benedicat te Dominus ex Sion.» Coeperas enim attendere, «Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum:» jam forte oculi tui ibant per illos qui non timent Dominum, et videbant ibi uxores fecundas, filios abundantes circuire mensam patris sui; nescio qua ibas: «Benedicat te Dominus,» sed «ex Sion.» Noli quaerere illas benedictiones quae non sunt ex Sion. Non benedixit Dominus tales, fratres mei? Benedictio ista Domini est: aut si non est a Domino, quis ducet uxorem, si nolit Dominus? quis possit esse sanus, si nolit Dominus? aut quis posset esse dives, si nolit Dominus? Dat illa: sed non vides quia et pecoribus dedit? Non ergo de Sion est ista benedictio. «Benedicat te Dominus ex Sion; et videas quae bona sunt Jerusalem.» Nam illa bona non sunt Jerusalem. Vis videre quia non sunt bona Jerusalem? Et avibus dictum est, «Crescite, et multiplicamini» 27Gen. I, 22 . Pro magno vis habere quod avibus donatum est? Voce quidem Dei donatum est, quis nesciat? Sed utere bonis istis, si accipis; et magis cogita quomodo nutrias qui nati sunt, quam ut nascantur. Non enim jam felicitas est habere filios, sed bonos habere. De nutriendis labora, si nati fuerint; si autem non nati, age gratias Deo. Forte minus sollicitus eris, et tamen sterilis non remansisti illius matris. Forte per te nascuntur spiritualiter de ista matre, qui sunt ut novellae olivarum circumeuntes mensam Domini. Consoletur ergo te Dominus, ut «videas bona Jerusalem.» Illa enim bona «sunt.» Quare «sunt?» Quia aeterna sunt. Quare «sunt?» Quia ibi est rex, «Ego sum qui sum» 28Exod. III, 14 . Ista vero bona sunt, et non sunt: non enim stant; labuntur, fluunt. Filii sunt parvuli; blandiris parvulis, blandiuntur parvuli: numquid stant in eo? Sed optas ut crescant, ut accedat aetas optas. Sed vide quia cum accedit una, altera moritur. Veniente pueritia, moritur infantia; veniente adolescentia, moritur pueritia; veniente juventute, moritur adolescentia; veniente senectute, moritur juventus; veniente morte, moritur omnis aetas. Quot optas gradus aetatis, tot simul optas et mortes aetatum. Non sunt ergo ista. Num deinde nati sunt tibi filii in terra tecum victuri, an te potius exclusuri et successuri? Ad eos gaudes qui nati sunt, ut excludaris? Nati enim pueri tanquam hoc dicunt parentibus suis: Eia, cogitate ire hinc, agamus et nos mimum nostrum. Mimus est enim generis humani tota vita tentationis; quia dictum est, «Universa vanitas omnis homo vivens» 29Psal. XXXVIII, 6 . Et tamen si gaudetur ad filios successuros; quantum gaudendum est ad filios cum quibus permanebimus, et ad illum patrem cui nati sumus non moriturum, sed ut nos cum illo semper vivamus? Ipsa sunt bona Jerusalem, quia ipsa sunt. «Benedicat te» ergo «Dominus ex Sion; et videas quae bona sunt Jerusalem.» Nam ista quae attendis bona, caecus vides. «Videas,» sed illa bona quae corde videntur. Et quamdiu videbo bona Jerusalem? «Omnes dies vitae tuae.» Sed si vita tua aeterna fuerit, in aeternum videbis bona Jerusalem. Si autem , fratres mei, ista bona sunt, sed non omnes dies vitae tuae vides: non enim quando exis de corpore, moreris. Perseverat vita tua: corpus moritur, sed vita spiritus perseverat. Oculi non vident, quia discessit qui per oculos videbat. Ubicumque est qui per oculos videbat, videt aliquid. Non enim mortuus erat dives ille qui in terra induebatur purpura et bysso; si mortuus esset, apud inferos non torqueretur 30Luc. XVI, 19, 23 . Optandum illi forte erat ut moreretur, sed malo suo vixit apud inferos. Torquebatur enim, et non videbat bona illa quae in terra dimiserat: ecce erat vita ipsius talis, et bona illa non videbat. Ergo tu talia desidera bona quae videas «omnes dies vitae tuae,» id est, ut cum ipsis bonis vivas in aeternum.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 27. Gen. I, 22
- 28. Exod. III, 14
- 29. Psal. XXXVIII, 6
- 30. Luc. XVI, 19, 23