«Qui ambulat super pennas ventorum.» Hoc jam periculosum est accipere ad litteram. Aut quae sunt pennae ventorum? aut vero quomodo in pictura, facturi nobis sumus ventos volantes, et alas habentes? Ventus non est, fratres, nisi quem sentimus, motus quidam et quasi fluctus aeris, impellens quod potest pro viribus. Quae pennae ventorum sunt? Sed et quae alae Dei? Et tamen dictum est: «Sub umbra alarum tuarum sperabunt» 52Psal. XXXV, 8 . Conemur ergo et hoc accipere ad litteram, veluti proprie factum in creatura ista. Velocitatem verbi fortasse commendat Scriptura; de qua velocitate jampridem in alio psalmo locuti sumus, ubi scriptum est: «Usque in velocitatem currit verbum ejus» 53Psal. CXLVII, 15 . Quia nihil ventis velocius norunt homines. Quomodo illa facilitas commendabatur in pelle; nihil enim facilius ab homine quam pellis extenditur: sic et hic insinuans Deum vel Verbum ejus ubique praesentem, velocitate motus nihil deserere, quia tu non noveras aliquid vento velocius, «Ambulat,» inquit, «super pennas ventorum,» id est, velocitas ejus superat velocitatem ventorum: ut per pennas ventorum intelligas velocitatem ventorum, et verbum Dei intelligas velocius omnibus ventis. Et sic in prima facie considerationis: pulsemus ad aliquid interius, et figurate aliquid nobis indicent istae litterae.