TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 74.] «Qui timent te,» inquit, «videbunt me, et jucundabuntur;» vel, sicut habent alii codices, «laetabuntur, quoniam in verba tua speravi:» id est, in ea quae promisisti, ut sint promissionis filii, semen Abrahae, in quo benedicuntur omnes gentes 279Gen. XII, 3; et XXVI, 4 . Qui sunt autem qui timent Deum, et quem videbunt et laetabuntur, quoniam in verba Dei speravit? Si corpus Christi est, id est Ecclesia, cujus est vox ista per Christum, vel in ipsa et de ipsa, tanquam de seipso ista vox Christi est; numquid non ipsi sunt in eis qui timent Deum? Quis est ergo ille quem vident, et jucundantur? An populus ipse se videt, et jucundatur, et sic dictum est, «Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur, quia in verba tua speravi;» vel sicut alii diligentius expresserunt, «supersperavi»: tanquam diceret, «Qui timent te, videbunt» Ecclesiam tuam, «et jucundabuntur, quia in verba tua supersperavi;» cum ipsi sint Ecclesia, qui vident Ecclesiam et jucundantur? Sed cur non dixit, qui timent te, vident me, et jucundantur: sed «timent te,» verbum praesentis temporis posuit; «videbunt» autem et «jucundabuntur,» futuri temporis verba sunt? An quia in praesenti tempore timor est, quamdiu tentatio est vita humana super terram 280Job VII, 1 ; jucunditas autem quam voluit hic intelligi, tunc erit quando justi fulgebunt in regno Patris sui sicut sol 281Matth. XIII, 43 ? Hinc enim etiam illud in alio psalmo legitur, «Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te!» Nunc ergo quamdiu timent, nondum vident; sed «videbunt,» et «jucundabuntur:» quia et illic sequitur, «Perfecisti autem sperantibus in te» 282Psal. XXX, 20, 21 ; et hic, «quia in verba tua speravi,» vel, «supersperavi:» ut in verbo ita composito et cura interpretis diligentioris expresso, etiam illud intelligamus, quod «potens est Deus facere supra quam petimus et intelligimus» 283Ephes. III, 20 ; ut quia «supra quam petimus et intelligimus» sunt parum sit ea sperare, sed debeamus supersperare.

Notes

  1. 279. Gen. XII, 3; et XXVI, 4
  2. 280. Job VII, 1
  3. 281. Matth. XIII, 43
  4. 282. Psal. XXX, 20, 21
  5. 283. Ephes. III, 20