[vers. 14.] Si ergo nemo tibi tribulando persuaserit, nemo extorserit ut tibi displiceat Deus in his quae pateris, aut ut oderis homines per quos pateris, non committitur anima tua; sed securus dicis quod sequitur: Ego autem semper in te sperabo, et adjiciam super omnem laudem tuam. Quid est hoc? Movere nos debet, adjiciam super omnem laudem tuam. Perfectiorem facturus es laudem Dei? est aliquid quod superadjiciatur? si jam omnis illa laus est, tu quid adjecturus es? Laudatus est Deus in omnibus bonis factis suis, in omni creatura sua, in omni institutione rerum omnium, in gubernatione et regimine saeculorum, in ordine temporum, in eminentia coeli, in fecunditate terrarum, in circumfusione maris, in omni praepollentia nascentis ubique creaturae, in ipsis filiis hominum, in danda lege, in liberandis suis a captivitate Aegyptiorum, et caeteris omnibus mirabilibus suis: nondum erat laudatus in eo quod suscitavit carnem in vitam aeternam. Sit ergo ista laus adjecta per resurrectionem Domini nostri Jesu Christi; ut hic ejus vocem intelligamus super omnem laudem praeteritam: sic hoc et recte intelligimus. Quid, tu forte peccator, qui timebas committi animam tuam, qui in ipso solo sperabas, ut a prima illa captivitate liberareris, qui de justitia tua non praesumebas, sed de gratia illius quam sommendat hic psalmus; quid, tu adjicies aliquid super omnem laudem Dei? Adjiciam, inquit. Videamus quid adjiciat. Posset esse omnis laus tua, et nihil omnino deesse videretur ad laudem tuam, quia et nihil deesset, si damnares omnes iniquos. Non enim non esset magna laus Dei justitia ipsa qua iniqui damnantur: magna laus esset. Fecisti hominem, dedisti ei liberum arbitrium, in paradiso collocasti, praeceptum imposuisti, mortem, si praeceptum violaret, justissimam denuntiasti; nihil non fecisti, nemo est qui a te amplius exigat. Peccavit; factum est genus humanum tanquam massa peccatorum, profluens de peccatoribus 59Gen. II, et III; quid ergo, tu si massam istam iniquitatis damnes, quisquam tibi dicet: Injuste fecisti? Esses plane etiam sic justus, et omnis esset ista laus tua; sed quia liberasti et ipsum peccatorem justificando impium, adjiciam super omnem laudem tuam.