[vers. 2-4.] Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende orationi meae. Quis dicit? Quasi unus. Vide si unus: A finibus terrae ad te clamavi, dum angeretur cor meum. Jam ergo non unus; sed ideo unus, quia Christus unus, cujus omnes membra sumus. Nam quis unus homo clamat a finibus terrae? Non clamat a finibus terrae, nisi haereditas illa, de qua dictum est ipsi Filio: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae 2Psal. II, 8 . Haec ergo Christi possessio, haec Christi haereditas, hoc Christi corpus, haec una Christi Ecclesia, haec unitas quae nos sumus, clamat a finibus terrae. Quid autem clamat? Quod supra dixi, Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende orationi meae: a finibus terrae ad te clamavi. Id est, hoc ad te clamavi: a finibus terrae: id est, undique.