Si ergo, charissimi, potuit Paulus apostolus extolli magnitudine revelationum, nisi acciperet angelum satanae qui se colaphizaret; quis de se possit esse securus? Tutius videtur ambulare qui minus accepit, sed si non perverse quaerat quod recte non accepit: quaerat sine quo non potest esse in corpore Christi, aut sine quo male est illic. Tutior est enim in corpore digitus sanus, quam lippiens oculus. Digitus exigua quaedam res est; oculus magnifica, multum potest: et tamen melius est digitum esse et sanum esse, quam oculum esse et perturbari, lippire, excaecari. Non ergo quaerat quisque in corpore Christi nisi sanitatem. Secundum sanitatem habeat fidem; ex fide mundatur cor ejus , ex mundatione cordis videbit illam faciem de qua dictum est, «Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt» 28Matth. V, 8 . Et qui fecit miracula, et qui non fecit miracula in corpore Christi, non debet gaudere nisi de facie Dei. Redierunt Apostoli, et dixerunt Domino, cum missi essent a Domino: «Ecce, Domine, in nomine tuo etiam daemonia nobis subjecta sunt.» Vidit Dominus quod tentaret eos superbia ex potentia miraculorum; et ille qui medicus venerat sanare tumores nostros, et ferre infirmitates nostras, continuo ait: «Nolite in hoc gaudere, quia daemonia vobis subjecta sunt; sed gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo» 29Luc. X, 17, 20 . Non omnes christiani boni daemones ejiciunt; omnium tamen nomina scripta sunt in coelo. Non eos voluit gaudere ex eo quod proprium habebant, sed ex eo quod cum caeteris salutem tenebant: inde voluit gaudere Apostolos, unde gaudes et tu. Intendat Charitas vestra. Nullus fidelis habet spem, si nomen ejus non est scriptum in coelo. Omnium fidelium qui diligunt Christum, qui ambulant viam ejus humiliter, quam ipse docuit humilis, nomina scripta sunt in coelo. Cujusvis contemptibilis in Ecclesia, qui credit in Christum, et diligit Christum, et amat pacem Christi, nomen scriptum est in coelo; cujuslibet quem contemnis. Et quid simile ipsi et Apostolis, qui tanta miracula fecerunt? Et tamen Apostoli reprimuntur ex eo quod de bono proprio gaudebant, et jubentur hinc gaudere unde gaudet et ille contemptibilis.