[vers. 16.] Erue me de manibus inimicorum meorum, et a persequentibus me: dicamus hoc, et unusquisque de inimicis suis dicat hoc; bonum est enim, et orare debemus ut nos Deus eruat de manibus inimicorum nostrorum. Sed intelligendi sunt inimici, pro quibus orandum sit, et contra quos orandum sit. Inimici homines, qualescumque fuerint, non sunt odio habendi; ne cum odit malus quem patitur malum, sint duo mali. Diligat bonus et quem patitur malum, ut vel unus sit malus. Illi inimici sunt contra quos orandum est, diabolus et angeli ejus: ipsi nobis invident regnum coelorum, ipsi nolunt ut ascendamus unde illi dejecti sunt: ab his oremus erui animam nostram. Nam et quando adversum nos homines incitantur, vasa ipsorum fiunt. Proinde Paulus apostolus admonens nos quam cauti esse contra inimicos debeamus, ait servis Dei qui tribulationes patiebantur, utique seditionibus, improbitatibus, inimicitiis hominum: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est, non adversus homines, sed adversus principes et potestates et rectores mundi 79Ephes. VI, 12 . Cujus mundi? coeli et terrae? Absit. Hujus mundi rector non est nisi Creator. Sed quem dicit mundum? Amatores mundi. Denique addit, et exponit, Quod dico mundi, tenebrarum harum. Quarum utique tenebrarum, nisi infidelium et impiorum? Nam ex impiis et infidelibus cum essent facti pii et fideles, sic eos alloquitur idem apostolus, Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 80Id. V, 8 . Adversus spiritualia, inquit, nequitiae in coelestibus, adversus diabolum et ejus angelos dimicatis 81Id. VI, 12: hostes vestros non videtis, et vincitis. Erue me de manibus inimicorum meorum; et a persequentibus me.