[«vers. 15.] Fiant contra Dominum semper:» id est, patres ejus et mater ejus «fiant contra Dominum semper,» non ut Domino adversentur, sed ut merita eorum pessima non obliviscatur in isto Dominus, cum illi et ipsa retribuet. «Contra Dominum» enim dixit, In conspectu Domini: nam et alii interpretes sic transtulerunt, «Fiant in conspectu Domini semper;» alii vero, «Fiant coram Domino semper:» sicut alibi dictum est, «Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo» 30Psal. LXXXIX, 8 . «Semper» autem dicit, ut sine remissione sit tantum illud scelus, et hic, et in futuro saeculo. «Dispereat de terra memoria eorum:» patrum scilicet et matris ejus. Memoriam dicit eorum, quae in propagine generationis custoditur: hanc prophetavit de terra perituram, quia et ipse Judas, et filii ejus qui erant tanquam memoria patrum et matris ejus, sine successione prolis, sicut superius dictum est, in brevitate unius generationis exstincti sunt.