TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 7.] Nam de his orphanis et viduis, id est spei saecularis societate destitutis, Dominus sibi templum fabricat: de quo consequenter dicit, Dominus, in loco sancto suo. Quis enim sit locus ejus aperuit, cum ait, Deus qui inhabitare facit unius modi in domo: unanimes, unum sentientes: iste est locus sanctus Domini. Cum enim dixisset, Dominus in loco sancto suo: tanquam requireremus in quo loco, cum ille ubique sit totus, et nullus eum contineat corporalium spatiorum locus, illico subjecit; ne quaeramus eum absque nobis; sed potius unius modi habitantes in domo, mereamur ut habitare etiam ipse dignetur in nobis. Iste est locus sanctus Domini, quod plerique homines quaerunt, ut habeant ubi orantes exaudiantur. Sint ipsi ergo quod quaerunt; et quae dicunt in cordibus suis, id est in talibus cubilibus suis, compungantur 24Psal. IV, 5, habitantes unius modi in domo, ut a Domino magnae domus inhabitentur, et apud seipsos exaudiantur. Est enim domus magna, in qua non solum aurea vasa sunt et argentea, sed et lignea et fictilia; et alia quidem sunt in honorem, alia in contumeliam: si qui autem mundaverint semetipsos a vasis contumeliae 25II Tim. II, 20, erunt unius modi in domo, et locus sanctus Domini. Nam sicut in magna hominis domo, non in qualicumque loco ejus requiescit dominus ejus, sed in aliquo utique secretiore et honoratiore loco: sic Deus non in omnibus qui in domo ejus sunt habitat (non enim habitat in vasis contumeliae); sed locus sanctus ejus sunt quos habitare facit unius modi, vel unius moris in domo. Qui enim τρόποι graece dicuntur, et modi, et mores latine interpretari possunt. Nec habet graecus, Qui inhabitare facit; sed tantum, habitare facit. Dominus ergo in loco sancto suo. Quis est locus iste? Ipse Deus eum sibi facit. Deus enim habitare facit unius moris in domo: hic est locus sanctus ejus.

Notes

  1. 24. Psal. IV, 5
  2. 25. II Tim. II, 20