[«vers.» 41.] Sermoni pristino, quem de psalmo qui est omnium prolixissimus, nuper habuimus, de verbis ejus quae sequuntur iste jungendus est. Haec verba sunt: «Et veniat super me misericordia tua, Domine.» Quae sententia superiori videtur annexa: non enim ait, «Veniat super me;» sed ait, «Et veniat.» Est autem illa superior, «Ecce concupivi mandata tua; in tua justitia vivifica me:» deinde sequitur, «Et veniat super me misericordia tua, Domine.» Quid hic ergo poscit, nisi ut mandata quae concupivit, per ejus misericordiam faciat, qui mandavit? Exponit enim quodammodo quid dixerit, «In tua justitia vivifica me;» cum subjungit, «Et veniat super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum eloquium tuum:» hoc est secundum promissionem tuam. Unde nos vult Apostolus filios promissionis intelligi 173Rom. IX, 8 ; ne arbitremur nostrum esse quod sumus, sed totum Dei gratiae retribuamus. «Factus est» enim «nobis» Christus «sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur» 174I Cor. I, 30 et 31 . Quod ergo ait, «In tua justitia vivifica me;» in Christo utique vivificari cupit, et ipsa est misericordia quam super se poscit venire. Ipse Christus est et «salutare» Dei; quo verbo exposuit quam misericordiam diceret ubi ait, «Et veniat super me misericordia tua, Domine.» Si ergo quaerimus quae sit ista misericordia, audiamus quod sequitur: «Salutare tuum secundum eloquium tuum.» Ab eo quippe hoc promissum est, qui «vocat ea quae non sunt, tanquam sint» 175Rom. IV, 17 . Nondum enim erant quibus promitteretur, ne quisquam de meritis gloriaretur. Et quibus promissum est, etiam ipsi promissi sunt; ut totum corpus Christi dicat, «gratia Dei sum id quod sum» 176I Cor. XV, 10 .