TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Est in his verbis et alius sensus, qui probabilior mihi videtur. Multo enim congruentius intelligitur ipsa gratia pluvia voluntaria, quia nullis praecedentibus operum meritis gratis datur. Si enim gratia; jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia 52Rom. XI, 6 . Non enim dignus sum, inquit, vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei: gratia autem Dei sum id quod sum 53I Cor. XV, 9 et 10 . Haec est pluvia voluntaria. Voluntarie quippe genuit nos verbo veritatis 54Jacobi I, 18 . Haec pluvia voluntaria. Inde alibi dicitur: Scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos 55Psal. V, 13 . Istam pluviam, cum Deus transiret in deserto, id est, praedicaretur in Gentibus, coeli distillaverunt: non tamen a seipsis, sed a facie Dei, quoniam et ipsi gratia Dei sunt id quod sunt. Et ideo mons Sina, quia et ipse qui plus omnibus illis laboravit, non ipse autem, sed gratia Dei cum illo 56I Cor. XV, 10, ut abundantius distillaret in gentibus, id est in deserto, ubi Christus non erat annuntiatus, ne super alienum fundamentum aedificaret 57Rom. XV, 20; ipse, inquam, Israelita erat ex genere Israel, de tribu Benjamin 58Philipp. III, 5: et ipse ergo in servitutem generatus erat, de Jerusalem terrena quae servit cum filiis suis, et ideo persequebatur Ecclesiam. Nam, quod ipse commonuit, sicut tunc qui secundum carnem generatus est persequebatur eum qui secundum spiritum; ita et nunc 59Gal. IV, 25, 29 . Sed misericordiam consecutus est quia ignorans fecit in incredulitate 60I Tim. I, 13. Miramur ergo quod coeli distillaverunt a facie Dei: magis miremur quod mons Sina, id est, qui prius persequebatur, Hebraeus ex Hebraeis, secundum Legem pharisaeus 61Philipp. III, 5. Quid autem miremur? Non enim a seipso, sed quod sequitur, a facie Dei Israel; de quo ipse dicit, Et super Israel Dei 62Gal. VI, 16 de quo Dominus dicit, Ecce vere Israelita, in quo dolus non est 63Joan. I, 47 . Hanc ergo pluviam voluntariam nullis praecedentibus meritis operum bonorum segregavit Deus haereditati suae. Et infirmata est. Agnovit enim non esse se aliquid per seipsum; non viribus suis, sed gratiae Dei tribuendum esse quod est. Agnovit quod dictum est: In infirmitatibus meis gloriabor 64II Cor. XII, 9 . Agnovit quod dictum est: Noli altum sapere, sed time 65Rom. XI, 20 . Agnovit quod dictum est: Humilibus autem dat gratiam 66Jacobi IV, 6 . Et infirmata est; tu vero perfecisti eam: quia virtus in infirmitate perficitur 67II Cor. XII, 9 . Quidam sane codices, et latini et graeci, non habent, mons Sina; sed a facie Dei Sina, a facie Dei Israel. Id est, coeli distillaverunt a facie Dei: et quasi quaereretur cujus Dei; a facie Dei, inquit, Sina, a facie Dei Israel; id est a facie Dei qui Legem dedit populo Israel. Quare ergo coeli distillaverunt a facie Dei, a facie hujus Dei, nisi quia sic impletum est quod praedictum est: Benedictionem dabit qui Legem dedit 68Psal. LXXXIII, 8 ? Legem, qua terreat de humanis viribus praesumentem, benedictionem, qua liberet in Deum sperantem. Tu ergo perfecisti, Deus, haereditatem tuam; quia infirmata est in se, ut perficeretur abs te.

Notes

  1. 52. Rom. XI, 6
  2. 53. I Cor. XV, 9 et 10
  3. 54. Jacobi I, 18
  4. 55. Psal. V, 13
  5. 56. I Cor. XV, 10
  6. 57. Rom. XV, 20
  7. 58. Philipp. III, 5
  8. 59. Gal. IV, 25, 29
  9. 60. I Tim. I, 13
  10. 61. Philipp. III, 5
  11. 62. Gal. VI, 16
  12. 63. Joan. I, 47
  13. 64. II Cor. XII, 9
  14. 65. Rom. XI, 20
  15. 66. Jacobi IV, 6
  16. 67. II Cor. XII, 9
  17. 68. Psal. LXXXIII, 8