TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 12.] Et quid fecit? Quia non secundum peccata nostra retribuit nobis. «Quantum distat oriens ab occidente, longe fecit a nobis peccata nostra.» Secundum altitudinem coeli a terra, confirmavit Dominus misericordiam suam super nos. Dixi quare: propter protectionem. Unde? «Quantum distat oriens ab occidente, longe fecit» esse «a nobis peccata nostra.» Noverunt qui sacramenta sciunt; tamen quod omnes audire possunt dico. Quando peccatum remittitur, occidunt peccata tua, oritur gratia tua: peccata tua tanquam in occasu sunt; gratia qua liberaris, in ortu est. «Veritas de terra orta est» 63Psal. LXXXIV, 12 . Quid est, «Veritas de terra orta est?» Nata est gratia tua, occidunt peccata tua, innovaris quodammodo. Ad ortum attendere debes, ab occasu averti debes. Avertere a peccatis tuis, convertere ad gratiam Dei; illis occidentibus surgis, et proficis. Sed pars coeli quae surgit, rursum in occasum it. Non undecumque possunt similitudines duci ad perfectum, possunt collineari ipsae res rebus ad quas adhibentur: sicut dixit de aquila, sicut de luna, sic et hic. Occidit pars una coeli, oritur altera: sed pars quae oritur modo, post duodecim horas occasura est. Non sic est gratia quae nobis oritur: et peccata in aeternum occidunt, et gratia in aeternum manet.

Notes

  1. 63. Psal. LXXXIV, 12