TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Si quaeramus ergo quid interpretentur Ziphaei, invenimus Florentes. Florentes ergo nescio qui inimici erant sancto David, florentes latenti. Inveniamus eos in genere humano, si Psalmum intelligere volumus. Inveniamus hic primo David latentem, et inveniemus ei adversarios florentes. Attende David latentem: Mortui enim estis, dicit Apostolus membris Christi, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Isti ergo latentes quando erunt florentes? Cum Christus, inquit, apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria 3Coloss. III, 3, 4 . Quando erunt isti florentes, tunc erunt illi Ziphaei arescentes. Cui namque flori illorum comparetur gloria, attendite: Omnis caro fenum, et omnis honor carnis ut flos feni. Quis finis? Fenum aruit, et flos decidit. Ubi tunc erit David? Vide quid sequitur: Verbum autem Domini manet in aeternum 4Isai. XL, 6, 8 . Illa ergo duo genera hominum sunt, quae et distinguere debetis, et eorum alterum eligere. Quid enim tibi prodest nosse, si eligere piger es? Et quidem nunc eligendi potestas adjacet: veniet tempus quando tibi potestas decrit eligendi, cum jam Deus sententiam non differet judicandi. Qui sunt enim isti florentes Ziphaei, nisi corpus illud Doech Idumaei, de quo jam locuti sumus Charitati Vestrae ante paucos dies: de quo dictum est, Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua? Isti sunt florentes filii saeculi, quos modo ex Evangelio audistis quia in sua generatione astutiores sunt filiis lucis. Etenim ipsi videntur prospicere in posterum, quo nesciunt utrum veniant. Audistis quid fecerit domino suo villicus ille faciens sibi bonum de re domini sui, et largiens debitoribus illius, ut cum amotus esset a villicatione, susciperetur ab eis. Et quamvis fraudem fecerit domino suo, tamen cor ejus laudavit dominus ejus, non attendens ad damnum suum, sed ad ejus ingenium. Quanto magis nos debemus, ipso Domino nostro Jesu Christo admonente, facere nobis amicos de mammona iniquitatis 5Luc. XVI, 8, 9? Mammona enim divitiae interpretantur. Nostrae autem divitiae ibi sunt, ubi est domus nostra aeterna in coelis. Proinde pecuniam temporalem illi appellant divitias, qui nisi temporaliter florere non possunt, nec in aeternum sibi ex his amicos facere volunt, quia veras divitias non noverunt. Has ergo divitias sola iniquitas putat, florens ad tempus ut fenum. Hi sunt Ziphaei inimici David, florentes in saeculo.

Notes

  1. 3. Coloss. III, 3, 4
  2. 4. Isai. XL, 6, 8
  3. 5. Luc. XVI, 8, 9