Postremo, quia in corpore Christi es, et adhuc portas mortalitatem quamdam; tu tibi esto justus, et in te esto justus. Peccator es, vindica in te; redi ad conscientiam tuam, exige de te poenas, crucia teipsum. Ita enim offers sacrificium Deo. «Quia si voluisses sacrificium, dedissem utique,» ait peccator, «holocaustis non delectaberis.» Quid ergo? nullum accipit sacrificium? «Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernit» 33Psal. L, 18, 19 . Humilia cor tuum, contere cor tuum, crucia cor tuum; et tu ipsum emendabis in misericordia: non enim odisti te, cum saevis in te. Eris in parte emendante justus, quamvis sis adhuc in emendanda peccator: ex qua parte enim tibi displices, injustus es; ex qua tibi displicet in te quod injustum est, justus es. Vis videre quam justus es? Hoc in te tibi displicet quod et Deo: jam conjunxisti te voluntati Dei, et in teipso non quod ille fecit, sed quod ille odit odisti. Ex eo quod odisti in te quod fecisti, quod odit et ille qui hoc non fecit, coepisti in te esse severus; erit ille misericors: parcet, quia tu non pepercisti. Ergo ex quo conjunctus es oculis ejus, et condelectaris legi ejus, et hoc in te arguis quod lex ejus arguit, et hoc in te tibi displicet quod et oculis Dei displicet, vide quam justus es: ex quo autem lapsus fecisti ea quae displicent Deo, et fragilitate quadam infirmitatis humanae prolaberis in illa, et adhuc portas infirmitatem carnis, et gemis cujusdam reluctationis conscientia, ex hac parte iniquus et peccator es.