[vers. 15.] Ego autem in tua justitia apparebo in conspectu tuo: ego autem qui non apparui eis qui corde sordido et tenebroso lucem sapientiae videre non possunt, in tua justitia apparebo in conspectu tuo. Satiabor dum manifestabitur gloria tua: et eum illi saturati sunt immunditia sua, ut me intelligere non possint, ego satiabor dum manifestabitur gloria tua, in his qui me intelligunt. Sane in illo versu ubi dictum est Saturati sunt porcina, nonnulla exemplaria Saturati sunt filiis habent. Ex ambiguo enim graeco interpretatio duplex evenit. Filios autem, opera intelligimus; et sicut bona opera bonos filios, ita malos mala.