[«vers. 22.] Benedicite Dominum, omnia opera ejus, in omni loco dominationis ejus.» Ergo in omni loco. Ibi non benedicatur, ubi non dominatur: «In omni loco dominationis ejus.» Ne forte aliquis dicat: Non possum benedicere Dominum in oriente, quia ad occidentem profectus est; aut, Non possum in occidente, quia in oriente est. «Non ab oriente et ab occidente, non a desertis montibus; quoniam Deus judex est» 71Psal. LXXIV, 7, 8 . Sic ubique est, ut ubique benedicatur: sic undique est, ut illi undique jubiletur: sic undique benedicitur, ut undique bene vivatur. «Benedicite Dominum, omnia opera ejus.» Quia cum coeperis in bona vita benedicere Dominum, opera ejus eum benedicunt, non merita tua. Ipse enim per te et in te bonum operatur, dicente Apostolo: «Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini; Deus enim est qui operatur in vobis» 72Philipp. II, 12, 13 . Ergo ne te extolleres, quia facis verbum ejus, quia facis voluntatem ejus, voluit te humiliari, respiciendo gratiam ejus, unde hoc consecutus es. «In omni loco dominationis ejus. Benedic, anima mea, Dominum.» Ipse ultimus versus est qui primus: benedictio a capite, benedictio in fine; a benedictione profecti sumus, ad benedictionem redeamus, in benedictione regnemus.