Sed quia difficile obtinemus ut possint et ipsi jam humiles dici, qui nondum suavi jugo Domini pia colla junxerunt quandoquidem humilia isto loco, ut sancta intelligamus, per totum textum Psalmi divinae admonent litterae; est et alius intellectus, quem mecum Charitas vestra consideret. Coelos nunc significari arbitror eos qui sedebunt super duodecim thronos, et cum Domino judicabunt 13Matth. XIX, 28 ; terrae autem nomine caeteram multitudinem benedictorum, qui constituentur ad dexteram, ut per opera misericordiae collaudati recipiantur ab eis in tabernacula aeterna, quos amicos sibi de mammona iniquitatis in hujus vitae mortalitate fecerunt 14Luc. XVI, 9 . Eis quippe dicit Apostolus: «Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus» 15I Cor. IX, 11 ? Quod etiam his verbis dici potest: Si nos vobis coelestia seminavimus, magnum est si terrena vestra metamus? In coelo ergo respicit coelestia seminantes, in terra autem terrena reddentes; tamen humiles et hos et illos. «Humilia» enim «respicit in coelo et in terra;» quia meminerunt utrique quid fuerint per suam malitiam, quid facti sint per Domini gratiam. Neque enim illis tantummodo dicit Vas electionis, «Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino» 16Ephes. V, 8 ; et iterum, «Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus, ne forte quis extollatur»: sed etiam seipsum adjungit consequenter, dicens, «Illius enim sumus figmentum, creati in operibus bonis.» Dicit etiam seorsum de se et ipsis qui respiciuntur in coelo: «Fuimus enim», inquit, «et nos naturaliter filii irae, sicut et caeteri» 17Id. II, 3 10 . Et iterum: «Fuimus enim et nos», inquit, «stulti aliquando et increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, abominabiles, invicem odio habentes: cum autem benignitas et humanitas illuxit Salvatoris Dei nostri, non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis» 18Tit. III, 3-5 . Ecce humilia quae respiciuntur in coelo. Spirituales enim sunt, et omnia judicant; sed tamen humiles, ne dejecti judicentur. Quid de seipso singulariter? nonne talia sunt quae commemorat? «Qui non sum», inquit, «idoneus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei» 19I Cor. XV, 9 : «sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate 20I Tim. I, 13 .