[«vers.» 7.] Ideo collatis omnibus gaudiis atque conflatis, quomodo clausit? «Tanquam jucundatorum omnium habitatio in te.» Tanquam jucundatorum habitatio omnium jucundatorum in hac civitate. In peregrinatione ista conterimur: habitatio nostra, jucunditas sola erit. Peribit labor et gemitus; transeunt orationes, succedunt laudationes. Ibi ergo habitatio jucundatorum, non erit gemitus desiderantium, sed laetitia perfruentium. Aderit enim cui modo suspiramus; similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 33I Joan. III, 2 : ibi totum negotium nostrum non erit, nisi laudare Deum, et frui Deo. Et quid aliud quaeremus, ubi solus sufficit, per quem facta sunt omnia? Habitabimur et habitabimus: subjicientur illi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus 34I Cor. XV, 28 . «Beati» ergo «qui habitant in domo tua.» Unde beati? Habendo aurum, habendo argentum, numerosam familiam, multiplicem prolem? Unde beati? «Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te» 35Psal. LXXXIII, 5 . Hoc uno beati otioso negotio. Hoc ergo unum desideremus, fratres, cum venerimus ad hoc; nos paremus gaudere ad Deum, laudare Deum. Opera bona quae modo nos perducunt, non ibi erunt. Diximus et hesterno die, quantum potuimus; non ibi erunt opera misericordiae, ubi nulla erit miseria: egentem non invenies, nudum non invenies, nemo tibi occurret sitiens, nullus peregrinus erit, nullus aegrotus quem visites, nullus mortuus quem sepelias, nullus litigatorum inter quos pacem componas. Quid facturus es? An forte propter necessitates corporis nostri novellabimus, et arabimus, et negotiabimur, et peregrinabimur? Magna ibi quies: nam ibi omnia opera, quae necessitas flagitat, subtrahentur; mortua necessitate, peribunt opera necessitatis. Quid ergo erit? Quomodo potuit, dixit lingua humana: «Tanquam jucundatorum omnium habitatio in te.» Quid est, «tanquam?» quare, «tanquam?» Quia talis ibi erit jucunditas, qualem hic non novimus. Video hic multas jucunditates, et multi gaudent in saeculo, alii hinc, alii inde; et non est quod illi gaudio comparem, sed tanquam jucunditas erit. Nam si dicam, Jucunditas; incipit homini occurrere talis jucunditas, qualem solet habere in poculis, in prandiis, in avaritia, in honoribus saeculi. Extolluntur enim homines, et laetitia quadam insaniunt: sed «non est gaudere impiis,» dicit Dominus 36Isai. XLVIII, 22, sec. LXX . Est quaedam jucunditas quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 37I Cor. II, 9 . «Tanquam jucundatorum omnium habitatio in te.» Ad aliud gaudium nos paremus; quia hic tanquam simile invenimus, et non est hoc: ne quasi paremus nos talibus ibi perfrui, qualibus hic gaudemus; alioquin continentia nostra avaritia erit. Sunt enim homines qui invitantur ad coenam opimam, ubi multa et pretiosa ponenda sunt; non prandent: jam si quaeras ab eis quare non prandeant, Jejunamus. Magnum opus, christianum opus jejunium. Noli cito laudare: quaere causam; negotium ventris agitur, non religionis. Quare jejunant? Ne ventrem praeoccupent vilia, et non possit admittere pretiosa. Ergo negotium gutturis gerit in jejunio. Magna res utique jejunium: contra ventrem et guttur pugnat; aliquando illis militat. Itaque, fratres mei, si putatis aliquid tale habituros nos in illa patria, ad quam nos exhortatur tuba coelestis, et propterea vos a praesentibus abstinetis, ut illic talia copiosius recipiatis; sic estis quomodo illi qui jejunant propter epulas majores, et continent se majore incontinentia. Nolite ergo sic: ad aliquid vos ineffabile praeparate; mundate cor ab omnibus affectionibus vestris terrenis et saecularibus. Visuri sumus quiddam, quo viso beati erimus, et hoc solum nobis sufficiet. Et quid? non manducabimus? Imo manducabimus; et ipse erit cibus noster, qui et reficiat, et non deficiat. «Tanquam jucundatorum omnium habitatio in te.» Jam dictum est unde jucundabimur: «Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te.» Laudemus et modo Dominum, quantum possumus, mixtis gemitibus; quia laudando eum desideramus eum, et nondum tenemus: cum tenuerimus, subtrahetur omnis gemitus, et remanebit sola et pura et aeterna laudatio. Conversi ad Dominum.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 33. I Joan. III, 2
- 34. I Cor. XV, 28
- 35. Psal. LXXXIII, 5
- 36. Isai. XLVIII, 22, sec. LXX
- 37. I Cor. II, 9