TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 17.] Et sit splendor Domini Dei nostri super nos.» Unde dicitur, «Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine» 41Psal. IV, 7 . «Et opera manuum nostrarum dirige super nos:» ut non ea pro rerum terrenarum mercede faciamus; tunc enim non directa, sed curva sunt. Huc usque psalmum istum multi codices habent; sed in nonnullis legitur alius ultimus versus, «Et opus manuum nostrarum dirige.» Cui versui diligentes et docti praenotant stellam, quos asteriscos vocant, quibus significant ea quae in hebraeo vel aliis interpretibus graecis reperiuntur, in Septuaginta vero interpretatione non sunt. Quem versum si velimus exponere, id mihi videtur habere sententiae, quod omnia bona opera nostra, unum opus est charitatis: plenitudo enim Legis charitas 42Rom. XIII, 10 . Nam superiore versu cum dixisset, «Et opera manuum nostrarum dirige super nos;» isto ultimo non «opera,» sed «opus» dixit «manuum nostrarum dirige:» tanquam ultimo versu volens ostendere ipsa opera unum opus esse, id est, ad unum opus dirigi. Tunc enim recta sunt opera, cum ad hunc unum finem diriguntur: finis enim praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta 43I Tim. I, 5 . Opus ergo unum est, in quo sunt omnia, fides quae per dilectionem operatur 44Galat. V, 6 : unde etiam Dominus in Evangelio dicit, «Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit» 45Joan. VI, 29 . Cum ergo in isto psalmo, et vita vetus et vita nova, et vita mortalis et vita vitalis, et anni qui pro nihilo habentur et dies habentes plenitudinem misericordiae veraeque laetitiae, id est, et poena primi hominis et regnum secundi, satis aperteque distincta sint; ad hoc existimo hominis Dei Moysi nomen titulo ejus inscriptum, ut eis qui pie recteque scrutantur Scripturas, eo modo intimaretur etiam legem Dei, quae per Moysen ministrata est, ubi pro bonis operibus sola vel pene sola praemia terrenorum bonorum Deus polliceri videtur, sine dubio habere sub velamento tale aliquid, quale iste psalmus ostendit. Sed cum quisque transierit ad Christum, auferetur velamen 46II Cor. III, 16 , et revelabuntur oculi ejus, ut consideret mirabilia de lege Dei; donante illo cui dicimus, «Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua» 47Psal. CXVIII, 18 .

Notes

  1. 41. Psal. IV, 7
  2. 42. Rom. XIII, 10
  3. 43. I Tim. I, 5
  4. 44. Galat. V, 6
  5. 45. Joan. VI, 29
  6. 46. II Cor. III, 16
  7. 47. Psal. CXVIII, 18