[vers. 7.] Inimici defecerunt frameae in finem. Non pluraliter inimici, sed singulariter hujus inimici. Cujus autem inimici, nisi diaboli frameae defecerunt? Hae autem intelliguntur diversae opiniones erroris, quibus ille animas tanquam gladiis perimit. His gladiis vincendis et ad defectum perducendis instat ille gladius, de quo in septimo psalmo dicitur: Nisi convertamini, gladium suum vibrabit 25Psal. VII, 13 . Et forte iste est finis in quem frameae deficiunt inimici, quia usque ad ipsum aliquid valent; ipse nunc operatur occulte, ultimo autem judicio palam vibrabitur. Hoc destruuntur civitates; nam ita sequitur, Inimici defecerunt frameae in finem; et civitates destruxisti: civitates autem in quibus diabolus regnat, ubi dolosa et fraudulenta consilia tanquam curiae locum obtinent, cui principatui quasi satellites et ministri adsunt officia quorumque membrorum, oculi ad curiositatem, aures ad lasciviam, vel si quid est aliud quod in malam partem libenter auditur, manus ad rapinam vel quodlibet aliud facinus aut flagitium, et membra caetera in hunc modum tyrannico principatui, id est perversis consiliis militantia. Hujus civitatis quasi plebs est omnes delicatae affectiones et turbulenti motus animi, quotidianas seditiones in homine agitantes. Ergo ubi rex, ubi curia, ubi ministri, ubi plebs invenitur, civitas est: neque enim talia essent in malis civitatibus, nisi prius essent in singulis hominibus, qui sunt tanquam elementa et semina civitatum. Has civitates destruit, cum excluso inde principe, de quo dictum est, Princeps hujus saeculi missus est foras 26Joan. XII, 31 , vastantur haec regna verbo veritatis, sopiuntur maligna consilia, turpes affectiones edomantur, membrorum et sensuum ministeria captivantur, et ad justitiae et bonorum operum militiam transferuntur: ut jam, sicut Apostolus dicit, non regnet peccatum in nostro mortali corpore 27Rom. VI, 12 , et caetera hujus loci. Tunc pacatur anima, et ordinatur homo ad quietem et ad beatitudinem capessendam. Periit memoria eorum cum strepitu: impiorum scilicet. Sed cum strepitu, sive quia fit strepitus, dictum est, cum impietas evertitur; non enim transit ad summam pacem, ubi summum silentium est, nisi qui magno strepitu prius cum suis vitiis belligeraverit: sive cum strepitu dictum est, ut pereat memoria impiorum etiam ipso strepitu pereunte, in quo tumultuatur impietas.