Sed de numero contendis cum Maximianistis. Ut dixi, faveo tibi. Trecenti decem plures sunt quam centum, vel quot fuerunt qui damnaverunt a parte Maximiani Primianum: millia episcoporum per orbem terrarum qui damnaverunt a parte Caeciliani Donatum nihil ponderis apud te habere putas? Sed dicturus es mihi: Numquid Donatistas millia episcoporum damnaverunt de toto orbe terrarum? Optime, non damnarunt. Quare non damnarunt? Quia judicio non interfuerunt. Si judicio non interfuerunt, propterea non damnaverunt, quia causam illam penitus nescierunt. Ab innocentibus quare te separasti? Venit huc ad te de orbe terrarum baptizatus, quem vis rebaptizare: et te jam lethale ministerium exercentem, et volentem iterare quod semel datur et non amittitur, adit cum magna voce et gemitu, et dicit tibi: Quid est quod vis facere? rebaptizare me? ait, nescio quis Mesopotamenus, nescio quis Syrus, nescio quis Ponticus, vel longius constitutus. Respondes: Quia non habes baptismum. Quare? Lege Epistolas Apostoli ad me datas. Venit nescio quis de Galatia, de Ponto, venit nescio quis de Philadelphia, ad quas Ecclesias Joannes scripsit 76Apoc. I, 4; venit a Colossis, venit a Philippis, a Thessalonica: Ego non habeo baptismum ad quem scripsit Apostolus, per quem tu habes? Audes legere epistolam meam, qui detestaris pacem meam?