Deinceps requirendum est utrum Patrem, an Filium, an Spiritum sanctum, an ipsam Trinitatem accipere debeamus stetisse «in synagoga deorum; in medio autem deos discernere:» quia et singulus quisque Deus, et ipsa Trinitas unus Deus. Non quidem facile est hoc eliquare; quia et non corporalem, sed spiritualem Dei praesentiam, quae congruit ejus substantiae, negari non potest adesse conditis rebus, mirabili videlicet et vix paucis intelligibili modo, cui dicitur: «Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades» 5Psal. CXXXVIII, 8 . Unde merito perhibetur stare Deus in congregatione hominum invisibiliter, sicut coelum et terram ipse implet, quod per prophetam de se ipse praedicat 6Jerem. XXIII, 24 : nec tantum perhibetur, sed pro captu mentis humanae utcumque cognoscitur stare in eis quae creavit, si et homo stet et audiat cum, et gaudio gaudeat propter ejus intimam vocem 7Joan. III, 29 . Verumtamen, quantum arbitror, psalmus iste insinuare aliquid molitur, quod ex quodam tempore factum est, ut staret Deus in synagoga deorum. Nam illa statio qua coelum et terram implet, nec ad Synagogam proprie pertinet, nec tempore variatur. «Deus» itaque «stetit in synagoga deorum,» nimirum ille qui de se dixit: «Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel» 8Matth. XV, 24 . Dicitur et causa: «In medio autem deos discernere.» Agnosco igitur Deum stetisse in synagoga deorum, «quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem:» ut enim staret Deus in synagoga deorum, ad hoc ex ipsis secundum carnem. Sed quid Deus? Neque enim quales illi, in quorum deorum synagoga stetit; sed, sicut illic Apostolus sequitur, «qui est super omnia Deus benedictus in saecula» 9Rom. IX, 5 . Agnosco, inquam, stetisse; agnosco et in medio Deum sponsum, de quo amicus ejus quidam dicit: «In medio vestrum stat, quem vos nescitis» 10Joan. I, 26 . Quippe de quibus paulo post in hoc psalmo dicitur, «Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant:» testificatur et Apostolus, «Quoniam caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret» 11Rom. XI, 25 . Stantem quippe in medio sui videbant eum; sed non eum videbant Deum, qualem se volebat videri, dicens: «Qui me vidit, vidit» «et Patrem» 12Joan. XIV, 9 . Discernit autem deos, non corum meritis, sed gratia sua; ex eadem conspersione faciens alia vasa in honorem, alia in contumeliam 13Rom. IX, 21 . Quis enim te discernit? Quid enim habes, quod non accepisti, si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis 14I Cor. IV, 7 ?
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 5. Psal. CXXXVIII, 8
- 6. Jerem. XXIII, 24
- 7. Joan. III, 29
- 8. Matth. XV, 24
- 9. Rom. IX, 5
- 10. Joan. I, 26
- 11. Rom. XI, 25
- 12. Joan. XIV, 9
- 13. Rom. IX, 21
- 14. I Cor. IV, 7