TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 23.] Cum ergo corpus Christi ab impiis et iniquis etiam corporaliter in fine separandum, nunc inter eos interim gemat; et cum illi occisi peccatores tanquam de malorum communione bonis calumniando, et se quasi per occasionem malorum magis a bonis et innocentibus separando, sic accipiant in vanitate civitates suas, ut multi mali adhuc restent, qui eorum separationem non sequantur, sed a bonis usque in finem tolerandi, in eadem permixtione remaneant: quid inter haec agit corpus Christi, sive centenum, sive sexagenum, sive tricenum fructum afferens cum tolerantia 75Matth. XIII, 23; et Luc. VIII, 15 ? Quid agit proxima Christi in medio filiarum. sicut lilium in medio spinarum 76Cant. II, 2 ? Quae sunt voces ejus? quae conscientia? quae species filiae regis intrinsecus 77Psal. XLIV, 14 ? Ecce audi quid dicat: «Proba me, Deus, et scito cor meum.» Tu Deus, tu proba, tu scito; non homo, non haereticus, qui nec probare novit, nec scire potest cor meum, ubi tu probas et scis quia non consentiam factis malorum, et illi me putant contaminari posse peccatis aliorum: ut dum ego in longinqua peregrinatione mea facio quod in alio psalmo gemo, id est, cum iis qui oderant pacem sum pacificus 78Psal. CXIX, 7 , donec perveniam ad illam visionem pacis, quod interpretatur Jerusalem, quae est mater omnium nostrum, civitas aeterna in coelis; ipsi litigando et calumniando seque separando, accipiant, non plane in aeternitate, sed «in vanitate civitates suas. Proba» ergo «me, Deus, et scito cor meum; scrutare me, et cognosce semitas meas.» Utquid hoc? Attende quid sequitur.

Notes

  1. 75. Matth. XIII, 23; et Luc. VIII, 15
  2. 76. Cant. II, 2
  3. 77. Psal. XLIV, 14
  4. 78. Psal. CXIX, 7