TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Denique etiam nomen ipsum si attendamus, non est sine mysterio. Nam Saül interpretatur Petitio, hoc est appetitio. Quid enim dubitare debemus nos nobis fecisse mortem istam? A peccato enim hominis nata est mors. Merito ergo ipse sibi homo appetivit mortem, et ideo petitio nomen est mortis. Nam sicut scriptum est, Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum. Creavit enim Deus ut essent omnia, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum. Et unde mors tanquam quaereres: Impii autem manibus, inquit, et verbis accersierunt illam, et aestimantes illam amicam defluxerunt 8Sap. I, 13, 14, 16 . Ergo appetendo illam defluxerunt, et in mortem irruerunt, aestimantes illam sibi esse amicam: quomodo aestimavit populus amicum, et petivit regem inimicum. Extorsit enim populus a Domino habere regem, et datus est Saül, tanquam dati essent illi in manus suas, qui manibus et verbis accersierunt mortem, et figurata est in ipso Saüle ipsa mors. Ideo psalmus ille septimus decimus sic habet titulum: In die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saül. Dixit primo, omnes inimicos ejus; et postea, de manu Saül: quia novissima inimica destruetur mors 9I Cor. XV, 26. Quid est, Et de manu Saül? Quoniam exemit nos ab inferis et de manu mortis liberavit nos.

Notes

  1. 8. Sap. I, 13, 14, 16
  2. 9. I Cor. XV, 26