TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Factus sum,» inquit, «sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber.» In his verbis maxime persona Domini apparet. Quis enim alius inter mortuos liber, nisi in similitudine carnis peccati 12Rom. VIII, 3 inter peccatores solus sine peccato? Unde illis qui se insipienter liberos putabant, «Omnis,» ait, «qui facit peccacatum, servus est peccati.» Et quia per eum qui non habebat peccatum, oportebat liberari a peccatis: «Si vos,» inquit, «Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis» 13Joan. VIII, 34, 36 . Hic ergo «inter mortuos liber,» qui in potestate habebat ponere animam suam, et iterum sumere eam; a quo eam nemo tollebat, sed eam ipse voluntate ponebat 14Id. X, 18 ; qui etiam carnem suam tanquam solutum ab eis templum, resuscitare poterat, cum volebat 15Id. II, 19 ; quem passurum cum omnes deseruissent, solus non remansit, quia Pater eum non deseruit, sicut ipse testatur 16Id. VIII, 29 : ab inimicis tamen pro quibus oravit nescientibus quid faciebant, et dicentibus, «Alios salvos fecit,» «seipsum non potest. Si filius Dei est, descendat nunc de cruce, et credimus ei. Salvum faciat eum, si vult eum» 17Matth. XXVII, 40-43 ; factus est, id est existimatus est, «tanquam homo sine adjutorio. Tanquam vulnerati dormientes in sepulcro.» Sed addit, «quorum non meministi adhuc:» ubi est Domini Christi a caeteris mortuis animadvertenda discretio. Nam et ipse vulneratus est, et mortuus positus in sepulcro 18Ibid., 50, 60 : sed illi qui nesciebant quid faciebant, quis esset utique nescientes, similem illum putaverunt aliis vulnere occisis et dormientibus in sepulcro, quorum Deus adhuc non meminit, id est, quorum nondum tempus resurgendi advenit. Ideo namque mortuos consuevit Scriptura dicere dormientes, quia evigilaturos, id est, resurrecturos vult intelligi. Sed hic vulneratus et dormiens in sepulcro, die tertio evigilavit, et factus est sicut passer singularis in tecto 19Psal. CI, 8 , id est, ad dexteram Patris in coelo; nec jam moritur, et mors ei ultra non dominabitur 20Rom. VI, 9 . Unde longe distat ab eis quorum ad talem resurrectionem Deus non meminit adhuc: quod enim praecedere oportebat in capite, corpori servatur in fine. Tunc autem dicitur Deus meminisse, quando facit; tunc oblivisci, quando non facit: nam neque oblivio cadit in Deum, quia nullo modo mutatur; neque recordatio, quia non obliviscitur. «Factus sum» ergo, ab eis nescientibus quid faciebant, «tanquam homo sine adjutorio;» cum essem «inter mortuos liber:» factus sum ab eis nescientibus quod faciebant, «velut vulnerati dormientes in sepulcro. Et ipsi expulsi sunt de manu tua:» id est, cum haec ab eis factus sum, «ipsi expulsi sunt de manu tua;» ipsi adjutorio manus tuae privati sunt, qui me sine adjutorio esse putaverunt. «Foderunt» enim, sicut dicit in alio psalmo, «ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam» 21Psal. LVI, 7 . Melius enim sic intelligendum existimo, quam ut id quod dictum est, «Et ipsi expulsi sunt de manu tua,» ad illos referatur dormientes in sepulcro, quorum non meminit adhuc: cum sint in eis justi, quorum licet non meminerit adhuc ut resurgant; de his tamen dictum est, «Justorum animae in manu Dei sunt» 22Sap. III, 1 , hoc est, habitant in adjutorio Altissimi, et in protectione Dei coeli commorantur 23Psal. XC, 1 . Sed illi expulsi sunt de manu Dei, qui Dominum Christum de manu ejus expulsum esse crediderunt, quia eum inter iniquos deputatum occidere potuerunt.

Notes

  1. 12. Rom. VIII, 3
  2. 13. Joan. VIII, 34, 36
  3. 14. Id. X, 18
  4. 15. Id. II, 19
  5. 16. Id. VIII, 29
  6. 17. Matth. XXVII, 40-43
  7. 18. Ibid., 50, 60
  8. 19. Psal. CI, 8
  9. 20. Rom. VI, 9
  10. 21. Psal. LVI, 7
  11. 22. Sap. III, 1
  12. 23. Psal. XC, 1