A dextris autem dicam qui cadunt. Nostis quia cum apparuerit ipsum tribunal, ubi cum Christo Domino judicabunt qui voluerunt esse et vere fuerunt perfecti, radicati et fundati in charitate, ut non arescerent de sole et daemonio meridiano, hoc ait Dominus, «Congregabuntur ante eum omnes gentes, et dividet illos ab invicem, sicut pastor dividit oves ab haedis; et oves ponet a dextris, haedos autem a sinistris;» et judicabuntur. Multi erunt qui judicabunt, sed pauciores erunt quam illi qui ante tribunal stabunt: quia illi tanquam mille, illi tanquam dena millia. A dextris positis quid dicturus est? «Esurivi, et dedistis mihi manducare; hospes fui, et suscepistis me.» Manifestum est quia his dicet qui habent substantiam hujus saeculi, unde ista humana faciant. Tamen et ipsi cum illis regnabunt: quia illi tanquam milites, illi tanquam annonam praebentes Provinciales, sub uno tamen Imperatore et miles et provincialis in regno est. Miles fortis, provincialis devotus: miles fortis orationibus pugnat adversus diabolum, dovotus provincialis annonam tribuit militibus. Intelligat Charitas vestra. Et audient in fine ad dexteram positi: «Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi.» Erant ergo illo tempore multi, quando graviter inferbuerat sol persecutionis et daemonium meridianum, erant qui sibi promittebant quia judicaturi erant cum Christo; non potuerunt ferre aestum persecutionis, et ceciderunt a latere ipsius: erant ibi alii, qui non sibi promittebant sedes judicantium; sed per eleemosynas promittebant sibi quia ad dexteram futuri erant, quibus dicturus erat Christus, «Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi.» Et quia multi de spe illa judicandi ceciderunt, multi autem et multo plures de spe illa dexterae ceciderunt, ideo dictum est Christo: «Cadent a latere tuo mille, et dena millia a dextris tuis.» Et quia multi erunt cum illo, qui omnia illa non curarunt, cum quibus tanquam membris unus est Christus: «Ad te autem,» inquit, «non appropinquabit.» Numquid ad solum caput dixit, «non appropinquabit?» Non utique; sed nec ad Petrum, nec ad Paulum, nec ad omnes Apostolos, nec ad omnes martyres, qui in tormentis non defecerunt. Quomodo ergo «non appropinquabit?» cur sic torti sunt. Propinquavit carni tormentum, sed non pervenit ad locum fidei. Itaque longe erat fides ipsorum a terrore torquentium. Torqueant, nec appropinquabit terror; torqueant, sed irridebunt tormentum, praesumentes in illo qui prior vicit, ut caeteri vincerent. Et qui vincunt, nisi qui de se non praesumpserunt? Intendat Charitas vestra; ad hoc enim dixit omnia superiora. «Dicet Domino, Susceptor meus es tu, et refugium meum;» et, «Sperabo in eum; quoniam ipse eruet me de muscipula venantium. Ipse eruet me,» non ego me. «Inter scapulas suas obumbrabit tibi:» sed quando? Quando «sub alis ejus sperabis. Scuto circumdabit te veritas ejus.» Quia ergo in illo praesumpsisti, et totam spem tuam in illo posuisti, sequitur, quid? «Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris, a» «ruina et daemonio meridiano.» Quis non timebit? Qui non in se, sed in Christo praesumit. Qui autem de se praesumunt, etsi jam sibi sperabant latus Christi tanquam judicaturi, etsi futuros se jam sperabant a dextris Christi, quasi diceret illis, «Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi;» venit daemonium meridianum, id est, fervens aestus persecutionis, vehementer terrens, et ceciderunt multi a spe sedis judiciariae, de quibus dictum est, «Cadent a latere tuo mille;» et multi a spe remunerationis obsequiorum suorum, de quibus dictum est, «Et dena millia a dextris tuis. Ad te autem,» id est, ad caput et corpus, «non appropinquabit,» ruina et daemonium meridianum; quoniam novit Dominus qui sunt ejus 33II Tim. II, 19 .