TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Deduxisti me, quia factus es spes mea. Ille si nostra spes factus non esset, non nos deduceret. Deducit tanquam dux, et in se ducit tanquam via, et ad se perducit tanquam patria. Deducit ergo nos. Unde? Quia factus est spes nostra. Unde factus est spes nostra? Ecce sic quomodo audistis quia tentatus est, quia passus est, quia resurrexit, factus est spes nostra. Quid enim nobis dicimus quando haec legimus? Non enim perdet nos Deus, propter quos Filium suum misit tentari, crucifigi, mori, resurgere: non enim vere nos despicit Deus, propter quos Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum 6Rom. VIII, 32. Sic ergo factus est spes nostra. In illo vides et laborem tuum, et mercedem tuam; laborem in passione, mercedem in resurrectione. Sic ergo factus est spes nostra. Habemus enim duas vitas; sed unam in qua sumus, alteram quam speramus. In qua sumus, nota nobis est; quam speramus, ignota nobis est. Tolera in qua es, et habebis quam nondum habes. Quomodo toleras? Ut non vincaris a tentatore. Laboribus suis, tentationibus, passionibus, morte sua demonstravit tibi vitam Christus in qua es; resurrectione sua demonstravit tibi vitam in qua eris. Nos enim non noveramus nisi nasci hominem et mori; resurgere hominem et vivere in aeternum non noveramus: suscepit quod noveras, et demonstravit quod non noveras. Ideo ergo factus est spes nostra in tribulationibus, in tentationibus. Vide Apostolum dicentem: Non solum autem, sed et gloriamur, inquit, in tribulationibus: scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem; spes autem non confundit: quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 7Id. V, 3-5 . Ergo factus est ipse spes nostra, qui dedit nobis Spiritum sanctum: et ambulamus modo ad spem; non enim ambularemus, nisi speraremus. Quid ait ipse Apostolus? Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Et item: Spe enim salvi facti sumus 8Id. VIII, 24, 25 .

Notes

  1. 6. Rom. VIII, 32
  2. 7. Id. V, 3-5
  3. 8. Id. VIII, 24, 25