TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 88.] Atque ut posset perseverare usque in finem, «Secundum misericordiam,» inquit, «tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui:» quae graecus habet, «Martyria.» Quod tacendum non fuit, propter dulcissimum martyrum nomen, qui procul dubio quando tanta persequentium crudelitas saeviebat, ut Ecclesia paulo minus consummaretur in terra, nullo modo Dei martyria custodirent, nisi fieret eis quod hic oratum est, «Secundum misericordiam tuam vivifica me.» Vivificati sunt enim, ne amando vitam, negarent vitam, et negando vitam, amitterent vitam: ac sic qui pro vita veritatem deserere noluerunt, moriendo pro veritate vixerunt.