[vers. 2.] Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis. Dominus ipse in Evangelio dicit, Pater non judicat quemquam; sed omne judicium dedit Filio 7Joan. V, 22 : hoc est ergo, Deus, judicium tuum regi da. Qui rex etiam filius est regis, quia et Deus Pater utique rex est. Ita scriptum est, quod rex fecit nuptias filio suo 8Matth. XXII, 2. More autem Scripturae idem repetitur. Nam quod dixit, judicium tuum; hoc aliter dixit: justitiam tuam: et quod dixit, regi; hoc aliter dixit, filio regis; sicut est illud. Qui habitat in coelis, irridebit eos, et Dominus subsannabit eos 9Psal. II, 4 . Quod est, qui habitat in coelis; hoc est, et Dominus: et quod est, irridebit eos; hoc est, subsannabit eos. Et, Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum 10Psal. XVIII, 2 . Coeli repetiti sunt nomine firmamenti: et quod dictum est, gloriam Dei; repetitum est, opera manuum ejus: et quod dictum est, enarrant; repetitum est, annuntiat. Istae autem repetitiones multum eloquia divina commendant; sive eadem verba, sive aliis verbis eadem sententia repetatur: et maxime reperiuntur in Psalmis; et in eo genere sermonis quo animi est movendus affectus.