TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Novit illud et ipse David. Vide enim quid dicat: «Tu vero repulisti, et ad nihilum deduxisti.» Ergo ubi est quod promisisti? «Distulisti Christum tuum.» Quamvis tristitia quaedam enumeret, in hoc tamen verbo reficit nos: manet omnino, Deus, quod promisisti; nam Christum tuum non abstulisti, sed «distulisti.» Huic ergo David, in quo sperabant ignari promissa sua Deum completurum, videte quid accidit, ut promissa Dei firmius in alio sperata compleantur: «Distulisti Christum tuum: evertisti testamentum servi tui.» Ubi est enim testamentum vetus Judaeorum? ubi est terra illa promissionis, in qua habitantes peccarunt, qua deleta migrarunt? Regnum Judaeorum quaeris, non est: altare Judaeorum quaeris, non est: sacrificium Judaeorum quaeris, non est: sacerdotium Judaeorum quaeris, non est. «Evertisti testamentum servi tui; profanasti in terra sanctitatem ejus.» Sancta illa quae habebant, terrena esse ostendisti. «Destruxisti omnes macerias ejus,» quibus eum munieras: quando enim diriperetur, nisi maceriae dirutae fuissent? «Posuisti munitiones ejus formidinem.» Quid est, «formidinem?» Ut dicatur peccantibus, «Si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet» 65Rom. XI, 21 . «Diripuerunt eum omnes transeuntes viam:» omnes scilicet Gentes, per «viam,» hoc est, per vitam istam transeuntes diripuerunt Israel, diripuerunt David. Primum videte frusta ejus in omnibus gentibus: de ipsis enim dictum est, «Partes vulpium erunt» 66Psal. LXII, 11 . Reges quippe impios vulpes appellavit Scriptura, dolosos et timidos quos terret virtus aliena. Ideo ipse Dominus cum de Herode comminante loqueretur: «Dicite,» inquit, «vulpi illi» 67Luc. XIII, 32 . Rex qui neminem hominum timet, ipse vulpes non est: leo ille de tribu Juda, cui dicitur, «Ascendisti recumbens, dormisti sicut leo» 68Gen. XLIX, 9 . Potestate ascendisti, potestate dormisti; quia voluisti, dormisti. Ideo in alio psalmo dicit, «Ego dormivi.» Nonne plena erat sententia, «Dormivi, et somnum coepi: et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me» 69Psal. III, 6 ? quare additum est, «Ego?» Et cum magno pondere pronuntiandum est, «Ego; Ego dormivi.» Illi saevierunt, illi persecuti sunt, sed si noluissem, non dormissem. «Ego dormivi.» Ergo de quibus dictum erat, «Partes vulpium erunt;» de his nunc dictum est, «Diripuerunt eum omnes transeuntes viam; factus est opprobrium vicinis suis. Exaltasti dexteram inimicorum ejus; jucundasti omnes inimicos ejus.» Advertite Judaeos, et videte omnia impleta quae praedicta sunt. «Avertisti adjutorium gladii ejus.» Quomodo solebant pauci dimicare, multos prosternere? «Avertisti adjutorium gladii ejus,» «et non es opitulatus ei in bello.» Merito victus, merito captus, merito a regno suo alienatus, merito dispersus: eam enim terram perdidit, pro qua Dominum occidit. «Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es opitulatus ei in bello. Dissolvisti eum ab emundatione.» Quid est hoc? Inter omnia mala magnus hic terror. Quantumcumque enim caedat Deus, quantumlibet irascatur, quantumlibet verberet, flagellet; ligatum tamen flagellet, quem mundet, non dissolvat ab emundatione: si enim dissolvit ab emundatione; jam non habet mundandum, sed projiciendum. A qua ergo emundatione dissolvitur Judaeus? A fide. Ex fide enim vivimus 70Galat. III, 11 ; et de fide dictum est, «Fide mundans corda eorum» 71Act. XV, 9 : et quia sola fides Christi mundat, non credendo in Christum soluti sunt ab emundatione. «Dissolvisti eum ab emundatione; sedem ejus in terram collisisti:» merito et fregisti. «Minuisti dies sedis ejus:» putabant se in aeternum regnaturos. «Perfudisti eum confusione.» Haec omnia evenerunt Judaeis, non tamen ablato Christo, sed dilato.

Notes

  1. 65. Rom. XI, 21
  2. 66. Psal. LXII, 11
  3. 67. Luc. XIII, 32
  4. 68. Gen. XLIX, 9
  5. 69. Psal. III, 6
  6. 70. Galat. III, 11
  7. 71. Act. XV, 9