TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed qualis est ista aqua? Torrens est, fluit cum impetu, sed transitura est. Torrentes enim dicuntur fluvii qui repentinis imbribus crescunt: magnum habent impetum; quisquis incurrerit trahitur, sed in quo Dominus non est; in quo autem Dominus est, transit torrentem anima ipsius. Adhuc fluit torrens, sed jam transiit anima martyrum. Adhuc quamdiu saeculum hoc nascendo et moriendo currit, torrens est: hinc persecutiones, de isto torrente. Hinc bibit ille primus caput nostrum, de quo dictum est in psalmo: «De torrente in via bibit.» De torrente, aqua illa quae significat populum persecutorem, inde bibit ille qui dixit discipulis: «Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum» 17Matth. XX, 22 ? «De torrente in via bibit.» Quid est, «in via bibit?» Transiens bibit, non haesit. In via bibit; quia de illo forte dictum est, «Et in via peccatorum non stetit» 18Psal. I, 1 . Transiens bibit. Et quid inde dictum est? «Propterea exaltabit caput» 19Psal. CIX, 9 . «De torrente,» inquit, «in via bibit, propterea exaltabit caput.» Exaltatum est enim jam caput nostrum, quia de torrente in via bibit; passus est enim Dominus noster. Si ergo jam exaltatum est caput nostrum, quid timet corpus torrentem? Sine dubio, quia caput exaltatum est, et corpus dicet postea, «Torrentem pertransiit anima nostra: fortasse pertransiit anima nostra aquam sine substantia.» Ecce qualem aquam dicebat, «Forsitan aqua demersisset nos.» Quales autem aqua est sine substantia? Quid est, «sine substantia?»

Notes

  1. 17. Matth. XX, 22
  2. 18. Psal. I, 1
  3. 19. Psal. CIX, 9