Acclamatis ad ista, et gaudetis ad ista; quia jam potestis sedere super flumina Babylonis, et flere. Illi autem qui captivos duxerunt nos, quando intrant in corda hominum, et interrogant nos per linguas eorum quos possident, et dicunt nobis: «Cantate nobis verba canticorum;» reddite nobis rationem adventus Christi, et quae est alia vita. Volo credere; doce me rationem quare mihi imperas ut credam. Respondeo illi et dico: O homo, quomodo non vis tibi imperem ut credas? Plenus es malis cupiditatibus: si dicam bona illa Jerusalem, non ea capis; oportet ut exinaniaris quo plenus es, ut possis impleri quo inanis es. Ergo noli facile huic aliquid dicere; lignum est salicis, lignum est sterile: noli percutere organum ut sonet, suspende potius. Sed ille dicturus est: Dic mihi, canta mihi, redde mihi rationem. Non vis, inquit, ut discam? Non bono animo audis, non sic pulsas ut tibi dignum sit aperiri. Ille te implevit qui me captivum duxit, ipse me interrogat de te. Astutus est, dolose quaerit: non quaerit quid discat, sed quid reprehendat. Ergo ego non dicam, suspendam organum meum.