[vers. 10.] Et quis agnoscebat unde rugiebat? Subjecit: Et ante te est omne desiderium meum. Non enim ante homines, qui cor videre non possunt: sed ante te est omne desiderium meum. Sit desiderium tuum ante illum; et Pater qui videt in occulto, reddet tibi 32Matth. VI, 6. Ipsum enim desiderium tuum, oratio tua est: et si continuum desiderium, continua oratio. Non enim frustra dixit Apostolus, Sine intermissione orantes 33I Thess. V, 17 . Numquid sine intermissione genu flectimus, corpus prosternimus, aut manus levamus, ut dicat, Sine intermissione orate? Aut si sic dicimus nos orare, hoc puto sine intermissione non possumus facere. Est alia interior sine intermissione oratio, quae est desiderium. Quidquid aliud agas, si desideras illud sabbatum, non intermittis orare. Si non vis intermittere orare, noli intermittere desiderare. Continuum desiderium tuum, continua vox tua est. Tacebis, si amare destiteris. Qui tacuerunt? De quibus dictum est: Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum 34Matth. XXIV, 12 . Frigus charitatis, silentium cordis est: flagrantia charitatis, clamor cordis est. Si semper manet charitas, semper clamas; si semper clamas, semper desideras; si desideras, requiem recordaris. Et rugitus cordis tui ante quem sit, oportet ut intelligas. Jam quale desiderium debeat esse ante oculos Dei, considera. Numquid ut moriatur inimicus noster, quod quasi juste optant homines? Nam aliquando oramus quod non debemus. Illud quod quasi juste orant homines, videamus. Nam orant ut moriatur aliquis, et ad illos haereditas veniat. Sed et illi qui orant ut moriantur inimici, audiant Dominum dicentem: Orate pro inimicis vestris 35Id. V, 44, et Luc. VI, 27 . Non ergo hoc orent, ut moriantur inimici: sed hoc orent, ut corrigantur; et mortui erunt inimici; jam enim correcti, non erunt inimici. Et ante te omne desiderium meum. Quid si desiderium ante illum est, et ipse gemitus non est ante illum? Unde fieri potest, quando ipsum desiderium vocem suam habet gemitum? Ideo sequitur, Et gemitus meus non est absconditus a te. A te non est absconditus, a multis autem hominibus absconditus est. Videtur aliquando humilis servus Dei dicere: Et gemitus meus non est absconditus a te. Videtur aliquando et ridere servus Dei: numquid desiderium illud mortuum est in corde? Si autem inest desiderium, inest et gemitus: non semper pervenit ad aures hominum, sed nunquam recedit ab auribus Dei.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 32. Matth. VI, 6
- 33. I Thess. V, 17
- 34. Matth. XXIV, 12
- 35. Id. V, 44, et Luc. VI, 27